|
42. Si autem aliquem movet quod in istis aetatibus saeculi duas
aetates primas denis generationibus advertimus explicari, tres autem
consequentes singulae quatuordecim generationibus contexuntur, sexta
vero ista nullo generationum numero definita est (Matth. I, 1);
facile est videre, etiam in unoquoque homine duas primas aetates,
infantiam et pueritiam, corporis sensibus inhaerere. Qui sensus
corporis quinque sunt, visus, auditus, olfactus, gustus et tactus:
quinarius autem numerus duplicatus, quoniam duplex est sexus humanus,
unde generationes tales existunt, masculinus et femininus; quinarius
ergo, ut dixi, duplicatus denarium numerum facit. Jamvero ab
adolescentia et deinceps, ubi ratio jam incipit in homine praevalere,
accedit quinque sensibus cognitio et actio, quibus vita regitur et
administratur, ut jam septenarius numerus incipiat esse: qui similiter
duplicatus, propter duplicem sexum, in quatuordecim generationibus
eminet et apparet, quas habent tres aetates consequentes, tanquam
adolescentis, et juvenis, et senioris. Senectutis vero aetas sicut
in nobis nullo statuto annorum tempore definitur, sed post quinque
illas aetates quantum quisque vixerit, senectuti deputatur: sic et in
ista aetate saeculi non apparent generationes, ut etiam occultus sit
ultimus dies, quem utiliter Dominus latere oportere demonstravit
(Id. XXIV, 36).
|
|