|
43. Habet etiam unusquisque nostrum in bonis operibus et recta vita
tanquam distinctos istos sex dies, post quos debet quietem sperare.
Primo die lucem fidei, quando prius visibilibus credit , propter quam
fidem Dominus visibiliter apparere dignatus est. Secundo die tanquam
firmamentum disciplinae, quo discernit inter carnalia et spiritualia,
sicut inter aquas inferiores et superiores. Tertio die, quo mentem
suam ad ferendos bonorum operum fructus, a labe et fluctibus
tentationum carnalium, tanquam aridam terram a perturbationibus maris
secernit, ut jam possit dicere, Mente servio legi Dei, carne autem
legi peccati (Rom. VII, 25). Quarto die, quo jam in illo
firmamento disciplinae spirituales intelligentias operatur atque
distinguit, videt quae sit incommutabilis veritas, quae tanquam sol
fulget in anima; et quemadmodum anima ipsius veritatis particeps fiat,
et corpori ordinem et pulchritudinem praestet, tanquam luna illuminans
noctem; et quemadmodum stellae omnes, scilicet intelligentiae
spirituales, in hujus vitae obscuritate tanquam in nocte micent et
fulgeant. Quarum rerum notitia fortior effectus incipiat quinto die in
actionibus turbulentissimi saeculi, tanquam in aquis maris operari,
propter utilitatem fraternae societatis; et de corporalibus actionibus
, quae ad ipsum mare pertinent, id est ad hanc vitam, producere
animarum vivarum reptilia, id est opera quae prosint animis vivis; et
cetos magnos, id est fortissimas actiones, quibus fluctus saeculi
dirumpuntur et contemnuntur, et volatilia coeli, id est voces
coelestia praedicantes. Sexto autem die producat de terra animam
vivam, id est de ipsa stabilitate mentis suae ubi spirituales habet
fructus, id est bonas cogitationes, motus omnes animi sui regat, ut
sit in illo anima viva, id est rationi et justitiae serviens, non
temeritati atque peccato. Ita fiat etiam homo ad imaginem et
similitudinem Dei, masculus et femina, id est intellectus et actio,
quorum copulatione spiritualis fetus terram impleat, id est carnem
subjiciat, et caetera quae jam in hominis perfectione superius dicta
sunt. In istis autem tanquam diebus vespera est in ipsa perfectione
singulorum operum, et mane in inchoatione consequentium. Post istorum
quasi sex dierum opera bona valde, speret homo quietem perpetuam, et
intelligat quid sit, Requievit Deus septimo die ab omnibus operibus
suis: quia et ipse in nobis haec bona operatur, qui ut operemur
jubet; et ipse recte requiescere dicitur, quia post haec omnia opera
requiem nobis ipse praestabit. Quomodo enim recte dicitur
paterfamilias aedificare domum, cum hoc non opere suo faciat, sed
eorum quibus servientibus imperat; sic recte dicitur et ab operibus
requiescere, cum post perfectionem fabricae, illis quibus imperabat
permittit ut vacent, et jucundo otio perfruantur.
|
|