|
3. Primum ergo librum Veteris Testamenti, qui inscribitur
Genesis, sic solent Manichaei reprehendere. Quod scriptum est, In
principio fecit Deus coelum et terram, quaerunt, in quo principio;
et dicunt: Si in principio aliquo temporis fecit Deus coelum et
terram, quid agebat antequam faceret coelum et terram? et quid ei
subito placuit facere, quod nunquam antea fecerat per tempora aeterna?
His respondemus, Deum in principio fecisse coelum et terram, non in
principio temporis, sed in Christo, cum Verbum esset apud Patrem,
per quod facta et in quo facta sunt omnia (Joan. I, 1, 3).
Dominus enim noster Jesus Christus, cum eum Judaei interrogassent
quis esset, respondit, Principium, quia et loquor vobis (Id.
VIII, 25). Sed etsi in principio temporis Deum fecisse coelum
et terram credamus, debemus utique intelligere quod ante principium
temporis non erat tempus. Deus enim fecit et tempora: et ideo
antequam faceret tempora, non erant tempora. Non ergo possumus dicere
fuisse aliquod tempus quando Deus nondum aliquid fecerat. Quomodo
enim erat tempus quod Deus non fecerat, cum omnium temporum ipse sit
fabricator? Et si tempus cum coelo et terra esse coepit, non potest
inveniri tempus quo Deus nondum fecerat coelum et terram. Cum autem
dicitur, Quid ei placuit subito, sic dicitur, quasi aliqua tempora
transierint, quibus Deus nihil operatus est. Non enim transire
poterat tempus, quod nondum fecerat Deus; quia non potest esse
operator temporum, nisi qui est ante tempora. Certe et ipsi
Manichaei legunt apostolum Paulum, et laudant et honorant; et ejus
Epistolas male interpretando multos decipiunt. Dicant ergo nobis quid
dixerit apostolus Paulus, Agnitionem veritatis quae est secundum
pietatem Dei in spem vitae aeternae, quam promisit non mendax Deus
ante tempora aeterna (Tit. I, 1, 2): aeterna enim tempora quid
ante se habere potuerunt? Hoc ergo cogantur exponere, ut intelligant
se non intelligere, cum temere volunt reprehendere quod diligenter
quaerere debuerunt.
4. Si autem non dicunt, Quid placuit Deo subito facere coelum et
terram, sed tollunt inde, subito; et hoc tantum dicunt, Quid
placuit Deo facere coelum et terram? Non enim coaevum Deo mundum
istum dicimus, quia non ejus aeternitatis est hic mundus, cujus
aeternitatis est Deus: mundum quippe fecit Deus, et sic cum ipsa
creatura quam Deus fecit, tempora esse coeperunt; et ideo dicuntur
tempora aeterna. Non tamen sic sunt aeterna tempora quomodo aeternus
est Deus, quia Deus est ante tempora, qui fabricator est temporum:
sicut omnia quae fecit Deus bona sunt valde, sed non sic bona sunt,
quomodo bonus est Deus, quia ille fecit, haec autem facta sunt: nec
ea genuit de seipso, ut hoc essent quod ipse est; sed ea fecit de
nihilo, ut non essent aequalia, nec ei a quo facta sunt; nec Filio
ejus per quem facta sunt; justum est enim . Si ergo isti dixerint,
Quid placuit Deo facere coelum et terram? respondendum est eis, ut
prius discant vim voluntatis humanae, qui voluntatem Dei nosse
desiderant. Causas enim voluntatis Dei scire quaerunt, cum voluntas
Dei omnium quae sunt, ipsa sit causa. Si enim habet causam voluntas
Dei, est aliquid quod antecedat voluntatem Dei, quod nefas est
credere. Qui ergo dicit, Quare fecit Deus coelum et terram?
respondendum est ei, Quia voluit. Voluntas enim Dei causa est coeli
et terrae, et ideo major est voluntas Dei quam coelum et terra. Qui
autem dicit, Quare voluit facere coelum et terram? majus aliquid
quaerit quam est voluntas Dei: nihil autem majus inveniri potest.
Compescat ergo se humana temeritas, et id quod non est non quaerat,
ne id quod est non inveniat. Et si voluntatem Dei nosse quisquam
desiderat, fiat amicus Deo: quia si voluntatem hominis nosse quisquam
vellet, cujus amicus non esset, omnes ejus impudentiam ac stultitiam
deriderent. Non autem quisquam efficitur amicus Dei, nisi
purgatissimis moribus, et illo fine praecepti de quo Apostolus dicit,
Finis autem praecepti est charitas de corde puro, et conscientia
bona, et fide non ficta (I Tim. I, 5): quod isti si haberent,
non essent haeretici.
|
|