|
5. Quod autem sequitur in libro Geneseos, Terra autem erat
invisibilis et incomposita, sic reprehendunt Manichaei, ut dicant:
Quomodo fecit Deus in principio coelum et terram, si jam et terra
erat invisibilis et incomposita? Ita, cum volunt Scripturas divinas
prius vituperare quam nosse, etiam res apertissimas non intelligunt.
Quid enim manifestius dici potuit, quam hoc dictum est, In principio
fecit Deus coelum et terram; terra autem erat invisibilis et
incomposita; id est, In principio fecit Deus coelum et terram;
terra autem ipsa quam fecit Deus, invisibilis erat et incomposita,
antequam Deus omnium rerum formas locis et sedibus suis ordinata
distinctione disponeret: antequam diceret, Fiat lux, et, Fiat
firmamentum, et Congregentur aquae, et, Appareat arida, et caetera
quae in eodem libro sic exponuntur per ordinem, quemadmodum possint ea
parvuli capere? Quae omnia continent tam magna mysteria, ut quisquis
ea didicerit, omnium haereticorum vanitatem vel doleat quia homines
sunt, vel derideat quia superbi sunt.
6. Sequitur in eodem libro, Et tenebrae erant super abyssum. Quod
Manichaei reprehendunt dicentes: In tenebris ergo erat Deus,
antequam faceret lucem? Vere ipsi sunt in tenebris ignorantiae, et
ideo non intelligunt lucem, in qua Deus erat antequam faceret istam
lucem. Non enim norunt isti lucem, nisi quam carneis oculis vident.
Et ideo istum solem, quem pariter non solum cum bestiis majoribus,
sed etiam cum muscis et vermiculis cernimus, illi sic colunt ut
particulam dicant esse lucis illius in qua habitat Deus. Sed nos
intelligamus aliam lucem esse in qua Deus habitat, unde est illud
lumen de quo in Evangelio legitur, Erat lumen verum, quod illuminat
omnem hominem venientem in hunc mundum (Joan. 1, 9). Nam solis
istius lumen non illuminat omnem hominem, sed corpus hominis et
mortales oculos, in quibus nos vincunt aquilarum oculi, qui solem
istum multo melius quam nos dicuntur aspicere. Illud autem lumen non
irrationabilium avium oculos pascit, sed pura corda eorum qui Deo
credunt, et ab amore visibilium rerum et temporalium se ad ejus
praecepta implenda convertunt. Quod omnes homines possunt si velint ,
quia illud lumen omnem hominem illuminat venientem in hunc mundum.
Ergo tenebrae erant super abyssum antequam lux ista fieret: de qua
consequenter hoc loco dicitur.
|
|