|
7. Et dixit Deus, Fiat lux. Quia ubi lux non est, tenebrae
sunt, non quia aliquid sunt tenebrae, sed ipsa lucis absentia tenebrae
dicuntur. Sicut silentium non aliqua res est, sed ubi sonus non est,
silentium dicitur. Et nuditas aliqua res non est, sed in corpore ubi
tegumentum non est, nuditas dicitur. Et inanitas non est aliquid,
sed locus ubi corpus non est, inanis dicitur. Sic tenebrae non
aliquid sunt, sed ubi lux non est, tenebrae dicuntur. Hoc ideo
dicimus, quia solent dicere: Unde erant ipsae tenebrae super
abyssum, antequam faceret Deus lucem? quis illas fecerat vel
genuerat? aut si nemo fecerat vel genuerat eas, aeternae erant
tenebrae. Quasi aliquid sint tenebrae: sed, ut dictum est, lucis
absentia hoc nomen accepit. Sed quia ipsi fabulis suis decepti
crediderunt gentem esse tenebrarum, in qua et corpora et formas et
animas in illis corporibus fuisse arbitrantur, ideo putant quod
tenebrae aliquid sint: et non intelligunt non sentiri tenebras, nisi
quando non videmus, sicut non sentitur silentium, nisi quando non
audimus. Sicut autem silentium nihil est, sic et tenebrae nihil
sunt. Sicut autem isti dicunt gentem tenebrarum contra lucem Dei
pugnasse; sic potest et alius similiter vanus dicere, gentem
silentiorum contra vocem Dei pugnasse. Sed illas vanitates modo non
suscepimus refellere atque convincere. Nunc enim ea quae reprehendunt
in Veteri Testamento, statuimus defendere quantum vires Dominus
praestare dignatur, et in eis ostendere contra veritatem Dei nihil
valere hominum caecitatem.
|
|