|
8. Quod autem scriptum est, Et Spiritus Dei superferebatur super
aquam, sic solent Manichaei reprehendere, ut dicant: Aqua ergo erat
habitaculum Spiritus Dei, et ipsa continebat Spiritum Dei? Totum
conantur perversa mente pervertere, et excaecantur malitia sua. Cum
enim dicimus, Sol superfertur super terram, numquid hoc intelligi
volumus, quod in terra habitet sol, et terra solem contineat? Et
tamen non sic Spiritus Dei superferebatur super aquam, sicut
superfertur sol super terram; sed alio modo quem pauci intelligunt.
Non enim per spatia locorum superferebatur aquae ille Spiritus, sicut
sol terrae superfertur; sed per potentiam invisibilis sublimitatis
suae. Dicant autem nobis isti, quomodo iis rebus quae fabricandae
sunt, superferatur voluntas fabri. Quod si haec humana et quotidiana
non comprehendunt, timeant Deum, et simplici corde quod non
intelligunt quaerant, ne cum volunt verbis sacrilegis concidere
veritatem quam videre non possunt, redeat illis securis in crura. Nam
illa concidi non potest quae incommutabilis manet; sed quaecumque
plagae in illam emissae fuerint repercutiuntur, et majore ictu redeunt
in eos qui caedere audent, quod credere deberent, ut intelligere
mererentur.
9. Deinde quaerunt, et insultando interrogant: Unde erat ipsa aqua
super quam ferebatur Spiritus Dei? numquid enim superius scriptum est
quod Deus aquam fecerit? Hoc si pie quaererent, invenirent
quemadmodum intelligendum esset. Non enim aqua sic appellata est hoc
loco, ut haec a nobis intelligatur quam videre jam possumus et
tangere: quomodo nec terra quae incomposita et invisibilis dicta est,
talis erat qualis ista quae jam videri et tractari potest. Sed illud
quod dictum est, In principio fecit Deus coelum et terram, coeli et
terrae nomine universa creatura significata est, quam fecit et condidit
Deus. Ideo autem nominibus visibilium rerum haec appellata sunt,
propter parvulorum infirmitatem, qui minus idonei sunt invisibilia
comprehendere. Primo ergo materia facta est confusa et informis, unde
omnia fierent quae distincta atque formata sunt, quod credo a Graecis
chaos appellari. Sic enim et alio loco legimus dictum in laudibus
Dei, Qui fecisti mundum de materia informi (Sap. XI, 18):
quod aliqui codices habent, de materia invisa.
|
|