|
10. Et ideo Deus rectissime creditur omnia de nihilo fecisse, quia
etiamsi omnia formata de ista materia facta sunt, haec ipsa materia
tamen de omnino nihilo facta est. Non enim debemus esse similes istis
qui omnipotentem Deum non credunt aliquid de nihilo facere potuisse,
cum considerant fabros et quoslibet opifices non posse aliquid
fabricare, nisi habuerint unde fabricent. Et ligna enim adjuvant
fabrum, et argentum adjuvat argentarium, et aurum aurificem, et terra
figulum adjuvat ut possit perficere opera sua. Si enim non adjuventur
ea materia unde aliquid faciunt, nihil possunt facere, cum materiam
ipsam ipsi non faciant. Non enim faber lignum facit, sed de ligno
facit aliquid: sic et caeteri omnes hujusmodi opifices. Omnipotens
autem Deus nulla re adjuvandus erat, quam ipse non fecerat, ut quod
volebat efficeret. Si enim ad eas res quas facere volebat, adjuvabat
eum aliqua res quam ipse non fecerat, non erat omnipotens: quod
sacrilegum est credere.
|
|