|
11. Informis ergo illa materia quam de nihilo Deus fecit,
appellata est primo coelum et terra, et dictum est, In principio
fecit Deus coelum et terram; non quia jam hoc erat, sed quia hoc esse
poterat: nam et coelum scribitur postea factum. Quemadmodum si semen
arboris considerantes, dicamus ibi esse radices, et robur, et ramos,
et fructus, et folia; non quia jam sunt, sed quia inde futura sunt:
sic dictum est, In principio fecit Deus coelum et terram, quasi
semen coeli et terrae, cum in confuso adhuc esset coeli et terrae
materia; sed quia certum erat inde futurum esse coelum et terram, jam
et ipsa materia coelum et terra appellata est. Isto genere locutionis
etiam Dominus loquitur, cum dicit, Jam non dicam vos servos, quia
servus nescit quid faciat dominus ejus. Vos autem dixi amicos, quia
omnia quae audivi a Patre meo, nota feci vobis (Joan. XV,
15): non quia jam factum erat, sed quia certissime futurum erat.
Nam post paululum dicit illis: Adhuc multa habeo vobis dicere, sed
non potestis portare modo (Id. XVI, 12). Utquid ergo
dixerat, Omnia quae audivi a Patre meo, nota feci vobis; nisi quia
se sciebat hoc esse facturum? Sic etiam coelum et terra potuit dici
materia unde nondum erat factum coelum et terra, sed tamen non erat
aliunde faciendum. Innumerabiles tales locutiones in Scripturis
divinis inveniuntur. Sicut in consuetudine sermonis nostri, cum id
quod certissime speramus futurum dicimus, Jam factum puta.
12. Hanc autem adhuc informem materiam, etiam terram invisibilem
atque incompositam voluit appellare, quia inter omnia elementa mundi
terra videtur minus speciosa quam caetera. Invisibilem autem dixit,
propter obscuritatem; et incompositam, propter informitatem. Eamdem
ipsam materiam etiam aquam appellavit, super quam ferebatur Spiritus
Dei, sicut superfertur rebus fabricandis voluntas artificis. Quod
etsi paucorum intelligentia potest attingere, humanis tamen verbis,
nescio utrum vel a paucis hominibus, possit exponi. Propterea vero
non absurde etiam aqua dicta est ista materia, quia omnia quae in terra
nascuntur, sive animalia, sive arbores vel herbae, et si qua
similia, ab humore incipiunt formari atque nutriri. Haec ergo nomina
omnia, sive coelum et terra, sive terra invisibilis et incomposita et
abyssus cum tenebris, sive aqua super quam Spiritus ferebatur, nomina
sunt informis materiae: ut res ignota notis vocabulis insinuaretur
imperitioribus; et non uno vocabulo, sed multis, ne si unum esset,
hoc putaretur esse quod consueverant homines in illo vocabulo
intelligere. Dictum est ergo coelum et terra, quia inde futurum erat
coelum et terra. Dicta est terra invisibilis et incomposita et
tenebrae super abyssum, quia informis erat, et nulla specie cerni aut
tractari poterat, etiamsi esset homo qui videret atque tractaret.
Dicta est aqua, quia facilis et ductilis subjacebat operanti, ut de
illa omnia formarentur. Sed sub his omnibus nominibus materia erat
invisa et informis, de qua Deus condidit mundum.
|
|