|
13. Et dixit Deus, Fiat lux. Et facta est lux. Hoc non solent
reprehendere Manichaei, sed illud quod sequitur, Et vidit Deus
lucem quia bona est. Dicunt enim: Ergo non noverat Deus lucem, aut
non noverat bonum. Miseri homines, quibus displicet, quod Deo
placuerunt opera sua, cum videant etiam hominem artificem, verbi
gratia, lignarium fabrum, quamvis in comparatione sapientiae et
potentiae Dei pene nullus sit, tamen tam diu lignum caedere atque
tractare dolando, asciando, planando, vel tornando atque poliendo
quousque ad artis regulas perducatur, quantum potest, et placeat
artifici suo. Numquid ergo quia placet ei quod fecit, ideo non
noverat bonum? Prorsus noverat intus in animo, ubi ars ipsa pulchrior
est, quam illa quae arte fabricantur. Sed quod videt artifex intus in
arte, hoc foris probat in opere, et hoc est perfectum quod artifici
suo placet. Vidit ergo Deus lucem quia bona est: quibus verbis non
ostenditur eluxisse Deo insolitum bonum, sed placuisse perfectum.
14. Quid si dictum esset, Miratus est Deus lucem quia bona est?
quantum clamarent? quantum litigarent? Admiratio enim revera de rebus
insperatis nasci solet, et tamen legunt isti, et laudant Dominum
nostrum Jesum Christum in Evangelio admiratum esse fidem credentium
(Matth. VIII, 10). Quis autem in illis fecerat ipsam
fidem, nisi ipse qui eam mirabatur? Quod si et alius eam fecisset,
utquid miraretur, qui praescius erat? Si solvunt Manichaei
quaestionem istam, videant quia et illa solvi potest. Si autem non
solvunt, quid ista reprehendunt quae ad se nolunt pertinere, cum illa
quae ad se pertinere dicunt, non noverint? Quod enim miratur Dominus
noster, nobis mirandum esse significat, quibus adhuc est opus sic
moveri. Omnes ergo tales motus ejus non perturbati animi sunt signa,
sed docentis magistri. Sic sunt et verba Veteris Testamenti, quae
non Deum infirmum docent, sed nostrae infirmitati blandiuntur. Nihil
enim de Deo digne dici potest. Nobis tamen ut nutriamur , et ad ea
perveniamus quae nullo humano sermone dici possunt, ea dicuntur quae
capere possumus.
|
|