|
12. Nunc jam videamus ipsam beatitudinem hominis, quae paradisi
nomine significatur: nam quoniam in nemoribus deliciosa quies hominum
esse solet, et corporeis sensibus nostris de oriente lumen oritur,
coelumque consurgit, quod superius corpus est nostro corpore atque
excellentius; propterea his verbis etiam spirituales deliciae, quas
habet beata vita, figurate explicantur, et ad orientem paradisus
plantatur. Intelligamus autem nostra gaudia spiritualia significare
omne lignum formosum ad aspectum intelligentiae, et bonum ad escam quae
non corrumpitur, qua beatae animae pascuntur: nam et Dominus dicit,
Operamini escam quae non corrumpitur (Joan. VI, 27); ut est
omnis ratio, quae cibus est animae. Ad orientem, lucem sapientiae in
Eden, id est in deliciis immortalibus et intelligibilibus. Nam
deliciae, vel voluptas, vel epulum hoc verbo significari dicitur, si
ex hebraeo in latinum interpretetur. Positum est autem sic sine
interpretatione, ut aliquem locum significare videatur, magisque
figuratam faciat locutionem. Productum autem ex terra omne illud
lignum accipimus omne illud gaudium spirituale; id est, supereminere
terrae, et non involvi atque obrui terrenarum cupiditatum
implicamentis. Lignum autem vitae plantatum in medio paradisi,
sapientiam illam significat, qua oportet ut intelligat anima, in
meditullio quodam rerum se esse ordinatam, ut quamvis subjectam sibi
habeat omnem naturam corpoream, supra se tamen esse intelligat naturam
Dei: et neque in dexteram declinet, sibi arrogando quod non est;
neque ad sinistram, per negligentiam contemnendo quod est: et hoc est
lignum vitae plantatum in medio paradisi. Ligno autem scientiae boni
et mali, ipsa item medietas animae et ordinata integritas
significatur: nam et ipsum lignum in medio paradisi plantatum est; et
ideo lignum dignoscentiae boni et mali dicitur, quia si anima quae
debet in ea quae anteriora sunt se extendere, id est in Deum, et ea
quae posteriora sunt oblivisci (Philipp. III, 13), id est
corporeas voluptates, ad seipsam deserto Deo conversa fuerit, et sua
potentia tanquam sine Deo frui voluerit, intumescit superbia, quod
est initium omnis peccati. Et cum hoc ejus peccatum poena fuerit
consecuta, experiendo discit quid intersit inter bonum quod deseruit,
et malum in quod cecidit. Et hoc ei erit gustasse de fructu arboris
dignoscentiae boni et mali. Praecipitur ergo illi ut de omni ligno
quod est in paradiso edat, ex ligno autem in quo est dignoscentia boni
et mali non edat; id est, non sic eo fruatur, ut ipsam ordinatam
integritatem naturae suae, quasi manducando violet atque corrumpat.
|
|