|
13. Flumen autem quod procedebat ex Eden, id est ex deliciis et
voluptate et epulis, quod flumen a propheta significatur in Psalmis,
cum dicit, Torrente voluptatis tuae potabis eos (Psal. XXXV,
9); hoc est enim Eden, quod latine voluptas dicitur: dividitur in
quatuor partes, et quatuor virtutes significat, prudentiam,
fortitudinem, temperantiam, justitiam. Dicitur autem Phison ipse
esse Ganges, Geon autem Nilus, quod etiam in Jeremia propheta
animadverti potest: nunc aliis nominibus appellantur. Sicut nunc
Tiberis dicitur fluvius, qui prius Albula dicebatur. Tigris vero et
Euphrates etiam nunc eadem nomina tenent: quibus tamen nominibus
virtutes, ut dixi, spirituales significantur; quod etiam ipsorum
nominum interpretatio docet, si quis hebraeam linguam vel syram
consideret. Sicut Jerusalem quamvis sit visibilis et terrenus locus,
significat tamen civitatem pacis spiritualiter: et Sion quamvis sit
mons in terra, speculationem tamen significat; et hoc nomen in
Scripturarum allegoriis ad spiritualia intelligenda saepe transfertur:
et ille qui descendebat ab Jerusalem in Jericho, sicut Dominus
dicit, et in via vulneratus, saucius et semivivus relictus est a
latronibus (Luc. X, 30), utique locos istos terrarum, quamvis
secundum historiam in terra inveniantur, spiritualiter cogit
intelligi.
14. Prudentia ergo, quae significat ipsam contemplationem veritatis
ab omni ore humano alienam, quia est ineffabilis, quam si eloqui
velis, paruTis eam potius quam paris, quia ibi audivit et Apostolus
ineffabilia verba quae non licet homini loqui (II Cor. XII,
4): haec ergo prudentia terram circumit, quae habet aurum, et
carbunculum, et lapidem prasinum, id est disciplinam vivendi, quae ab
omnibus terrenis sordibus, quasi decocta nitescit, sicut aurum
optimum; et veritatem, quam nulla falsitas vincit , sicut carbunculi
fulgor nocte non vincitur; et vitam aeternam, quae viriditate lapidis
prasini significatur, propter vigorem qui non arescit. Fluvius autem
ille qui circuit terram Aethiopiam multum calidam atque ferventem,
significat fortitudinem calore actionis alacrem atque impigram.
Tertius autem Tigris vadit contra Assyrios, et significat
temperantiam, quae resistit libidini, multum adversanti consiliis
prudentiae: unde plerumque in Scripturis Assyrii adversariorum loco
ponuntur. Quartus fluvius non dictum est contra quid vadat, aut quam
terram circumeat: justitia enim ad omnes partes animae pertinet, quia
ipsa ordo et aequitas animae est, qua sibi ista tria concorditer
copulantur; prima, prudentia; secunda, fortitudo; tertia,
temperantia; et in ista tota copulatione atque ordinatione justitia .
|
|