|
15. Quod autem ita constitutus est homo in paradiso, ut operaretur
et custodiret; operatio illa laudabilior laboriosa non erat. Alia est
namque in paradiso operatio, et alia in terra, quo post peccatum
damnatus est. Ex eo autem quod additum est, et custodiret;
significatum est qualis illa operatio erat. Namque in tranquillitate
beatae vitae, ubi mors non est, omnis opera est custodire quod tenes.
Accipit etiam praeceptum, de quo superius jam tractavimus (Supra,
c. 9). Quod praeceptum, quoniam sic concluditur, ut non ad unum
loquatur; sic enim dicit, Qua die autem manducaveritis, morte
moriemini; incipit exponi quomodo sit facta femina: et facta dicitur
in adjutorium viri, ut copulatione spirituali spirituales fetus
ederet, id est bona opera divinae laudis; dum ille regit, haec
obtemperat; ille a sapientia regitur, haec a viro. Caput enim viri
Christus, et caput mulieris vir (I Cor. XI, 3). Ideoque
dicitur: Non est bonum solum hominem esse. Adhuc enim erat , quod
fieret, ut non solum anima corpori dominaretur, quia corpus servilem
locum obtinet, sed etiam virilis ratio subjugaret sibi animalem partem
suam, per quod adjutorium imperaret corpori. Ad hujus rei exemplum
femina facta est, quam rerum ordo subjugat viro; ut quod in duobus
hominibus evidentius apparet, id est in masculo et femina, etiam in
uno homine considerari possit: ut appetitum animae, per quem de
membris corporis operamur, habeat mens interior tanquam virilis ratio
subjugatum, et justa lege modum imponat adjutorio suo, sicut vir debet
feminam regere, nec eam permittere dominari in virum; quod ubi
contingit, perversa et misera domus est.
16. Primo ergo demonstravit Deus homini quanto melior esset
pecoribus, et omnibus irrationabilibus animantibus: et hoc significat
quod dictum est, adducta esse ad illum omnia animantia, ut videret
quid ea vocaret, et eis nomina imponeret. Ex hoc enim apparet ipsa
ratione hominem meliorem esse quam pecora, quod distinguere et
nominatim ea discernere, nonnisi ratio potest, quae de ipsis judicat.
Sed haec facilis ratio est; cito enim homo intelligit se meliorem esse
pecoribus: illa est difficilis ratio, qua intelligit in seipso aliud
esse rationale quod regit, aliud animale quod regitur.
|
|