|
Et quoniam haec secretiore sapientia videt, ipsam visionem secretam
nomine soporis significari arbitror, quem immisit Deus in Adam,
quando ei mulier facta est. Ut enim hoc videatur, non est opus oculis
istis corporeis, sed quanto quisque ab istis visibilibus rebus in
interiora intelligentiae secesserit (hoc est autem quasi
obdormiscere), tanto melius et sincerius illud videt. Ipsa enim
cognitio, qua intelligitur in nobis aliud esse quod ratione dominetur,
aliud quod rationi obtemperet; ipsa ergo cognitio veluti effectio
mulieris est de costa viri, propter conjunctionem significandam.
Deinde, ut quisque huic suae parti recte dominetur, et fiat quasi
conjugalis in seipso, ut caro non concupiscat adversus spiritum, sed
spiritui subjugetur, id est concupiscentia carnalis non adversetur
rationi, sed potius obtemperando desinat esse carnalis, opus habet
perfecta sapientia. Cujus contemplatio quia interior est et
secretior, et ab omni sensu corporis remotissima, convenienter etiam
ista soporis nomine intelligi potest. Tunc enim ordinatissime caput
mulieris vir est, cum caput viri est Christus, qui Sapientia est
Dei.
17. Sane in locum illius costae carnem adimplevit, ut hoc nomine
insinuaretur dilectionis affectus, quo diligit unusquisque animam
suam, et non est durus ut eam contemnat; quod diligit quisque cui
praeest. Non enim sic nominata est caro isto loco, ut carnalem
concupiscentiam significet; sed isto modo potius quo propheta dicit
auferri populo cor lapideum, et dari cor carneum (Ezech. XI,
19). Hoc modo enim dicit etiam Apostolus: Non in tabulis
lapideis, sed in tabulis cordis carnalibus (II Cor. III,
3). Aliud est quippe propria locutio, aliud figurata, qualis ista
est quam tractamus modo. Quapropter etsi visibilis femina secundum
historiam de corpore viri primo facta est a Domino Deo, non utique
sine causa ita facta est, nisi ut aliquod secretum intimaret. Num
enim aut limus defuit unde femina formaretur? aut, si vellet
Dominus, homini vigilanti costam sine dolore detrahere non posset?
Sive ergo ista figurate dicta sint, sive etiam figurate facta sint,
non frustra hoc modo dicta vel facta sunt; sed sunt plane mysteria et
sacramenta, sive hoc modo quo tenuitas nostra conatur, sive aliquo
alio meliore, secundum sanam tamen fidem sunt interpretanda et
intelligenda.
|
|