|
20. Serpens autem significat diabolum, qui sane non erat simplex.
Quod enim dicitur sapientior omnibus bestiis, figurate insinuatur ejus
versutia. Non autem dictum est quod in paradiso erat serpens, sed
erat serpens inter bestias quas fecit Deus. Paradisus namque beatam
vitam, ut superius dixi, significat (Supra, cap. 9), in qua jam
non erat serpens, quia jam diabolus erat; et de sua beatitudine
ceciderat, quia in veritate non stetit. Nec mirandum est quomodo
mulieri loqui potuerit, cum illa esset in paradiso, et ille non
esset; non enim aut illa secundum locum erat in paradiso, sed potius
secundum beatitudinis affectum: aut etiamsi locus est talis qui
paradisus vocetur, in quo corporaliter Adam et mulier habitabant,
etiam diaboli accessum corporaliter intelligere debemus? Non utique,
sed spiritualiter, sicut Apostolus dicit, Secundum principem
potestatis aeris, spiritus qui nunc operatur in filiis diffidentiae
(Ephes. II, 2). Numquid ergo visibiliter eis apparet, aut
quasi corporeis locis accedit ad eos in quibus operatur? Non utique,
sed miris modis per cogitationes suggerit quidquid potest. Quibus
suggestionibus resistunt, qui vere dicunt, quod item dicit
Apostolus: Non enim ignoramus astutias ejus (II Cor. II,
11). Quomodo enim accessit ad Judam, quando ei persuasit ut
Dominum traderet? numquid in locis, aut per hos oculos ei visus est?
Sed utique, ut dictum est, intravit in cor ejus (Luc. XXII,
3). Repellit autem illum homo, si paradisum custodiat. Posuit
enim Deus hominem in paradiso, ut operaretur et custodiret: quia sic
de Ecclesia dicitur in Canticis canticorum, Hortus conclusus, fons
signatus (Cant. IV, 12); quo utique non admittitur
perversitatis ille persuasor. Sed tamen per mulierem decipit: non
enim etiam ratio nostra deduci ad consensionem peccati potest, nisi cum
delectatio mota fuerit in illa parte animi, quae debet obtemperare
rationi tanquam rectori viro.
21. Etiam nunc in unoquoque nostrum nihil aliud agitur, cum ad
peccatum quisque delabitur, quam tunc actum est in illis tribus,
serpente, muliere, et viro. Nam primo fit suggestio sive per
cogitationem, sive per sensus corporis, vel videndo, vel tangendo,
vel audiendo, vel gustando, vel olfaciendo: quae suggestio cum facta
fuerit, si cupiditas nostra non movebitur ad peccandum, excludetur
serpentis astutia; si autem mota fuerit, quasi mulieri jam persuasum
erit. Sed aliquando ratio viriliter etiam commotam cupiditatem
refrenat atque compescit. Quod cum fit, non labimur in peccatum, sed
cum aliquanta luctatione coronamur. Si autem ratio consentiat, et
quod libido commoverit, faciendum esse decernat, ab omni vita beata
tanquam de paradiso expellitur homo. Jam enim peccatum imputatur,
etiamsi non subsequatur factum; quoniam rea tenetur in consensione
conscientia.
|
|