|
22. Quo autem modo serpens ille peccatum persuaserit, diligenter
considerandum est; pertinet enim maxime ad nostram salutem: nam ideo
haec scripta sunt ut jam talia caveamus. Nam cum interrogata mulier
respondisset quid eis praeceptum esset; ait ille: Non morte
moriemini: sciebat enim Deus quoniam qua die manducaveritis ex illo,
aperientur oculi vestri, et eritis sicut dii, scientes bonum et
malum. Videmus his verbis per superbiam peccatum esse persuasum: ad
hoc enim valet quod dictum est, Eritis sicut dii. Sicut etiam hoc
quod dictum est, Sciebat enim Deus quoniam qua die mandacaveritis ex
eo, aperientur oculi vestri, quid hic intelligitur, nisi persuasum
esse ut sub Deo esse nollent, sed in sua potestate potius sine
Domino, ut legem ejus non observarent, quasi invidentis sibi ne se
ipsi regerent, non indigentes illius interno lumine, sed utentes
propria providentia, quasi oculis suis, ad dignoscendum bonum et
malum, quod ille prohibuisset? Hoc est ergo quod persuasum est, ut
suam potestatem nimis amarent, et cum Deo esse pares vellent, illa
medietate, per quam Deo subjecti erant, et corpora subjecta
habebant, tanquam fructu arboris constitutae in medio paradisi, male
uterentur, id est contra legem Dei; atque ita quod acceperant
amitterent, dum id quod non acceperant, usurpare voluerunt. Non enim
accepit hominis natura, ut per suam potestatem Deo non regente beata
sit; quia nullo regente, per suam potestatem beatus esse solus Deus
potest.
23. Et vidit, inquit, mulier quia bonum est lignum ad escam; et
quia bonum est oculis ad videndum, et cognoscendum. Quomodo videbat,
si clausi erant oculi? Sed hoc dictum est, ut intelligeremus eos
oculos esse apertos, posteaquam de fructu illo acceperunt, quibus se
nudos videbant, et displicebant sibi, id est oculos astutiae, quibus
simplicitas displicet. Cum enim quisque ceciderit ab illa intima et
secretissima luce veritatis, nihil est unde velit placere superbia,
nisi fraudulentis simulationibus. Hinc enim et hypocrisis nascitur,
in qua multum sibi videntur cordati, qui potuerint fallere et decipere
quem voluerint. Dedit enim mulier viro suo, et manducaverunt, et
aperti sunt oculi eorum, de quibus jam dictum est; et tunc viderunt
quod nudi essent, sed oculis perversis, quibus illa simplicitas quae
nuditatis nomine significata est, erubescenda videbatur. Itaque ut
jam non essent simplices, fecerunt de foliis fici sibi succinctoria,
tanquam tegentes pudenda sua, id est occultantes simplicitatem, de qua
jam erubescebat astuta superbia. Folia vero fici pruritum quemdam
significant, si hoc bene in rebus incorporeis dicitur, quem miris
modis animus patitur cupiditate, et delectatione mentiendi. Unde
etiam latine salsi dicuntur, qui jocari amant. In jocis autem utique
simulatio principatum tenet.
|
|