|
24. Itaque cum deambularet Deus in paradiso ad vesperam, id est
cum ad eos jam judicandos veniret, adhuc ante poenam eorum,
deambulabat in paradiso, id est, quasi movebatur in eis praesentia
Dei, quando jam ipsi stabiles in ejus praecepto non erant; et bene ad
vesperam, id est cum jam ab eis sol occideret, id est auferretur ab
eis lux illa interior veritatis: audierunt vocem ejus, et absconderunt
se a conspectu ejus. Quis se abscondit a conspectu Dei, nisi qui
deserto ipso incipit jam amare quod suum est? Jam enim habebant
cooperimenta mendacii: qui autem loquitur mendacium, de suo loquitur
(Joan. VIII, 44). Et ideo ad arborem se dicuntur
abscondere, quae erat in medio paradisi, id est ad seipsos, qui in
medio rerum infra Deum et supra corpora ordinati erant. Ergo ad
seipsos absconderunt se, ut conturbarentur miseris erroribus, relicto
lumine veritatis, quod ipsi non erant. Particeps enim veritatis
potest esse anima humana: ipsa autem veritas Deus est incommutabilis
supra illam. Ab ea ergo veritate quisquis aversus est, et ad seipsum
conversus, et non de rectore atque illustratore Deo, sed de suis
motibus quasi liberis exsultat, tenebratur mendacio: quoniam qui
loquitur mendacium, de suo loquitur; atque ita turbatur, et vocem
illam prophetae manifestat, qua dictum est, Ad meipsum anima mea
turbata est (Psal. XLI, 7). Itaque jam interrogatur Adam,
non Deo nesciente ubi esset, sed cogente ad confessionem peccati: non
enim et Dominus Jesus Christus tam multa quae interrogabat,
nesciebat. Respondit autem, voce ejus audita, abscondisse se,
quoniam nudus esset. Jam miserrimo errore respondit, quasi Deo
posset displicere nudus, sicut eum ipse fecerat. Est autem hoc
erroris proprium, ut quod cuique displicet, hoc etiam Deo displicere
arbitretur. Illud autem sublimiter intelligendum est quod Dominus
ait: Quis nuntiavit tibi quod nudus esses, nisi quia ab illa arbore
de qua dixeram tibi, ex illa sola ne manducares, ex illa manducasti?
Nudus enim erat a simulatione, sed vestiebatur luce divina. Unde
aversus et ad seipsum conversus, quod significat de illa arbore
manducasse, nuditatem suam vidit, et displicuit sibi ex eo quod non
habebat aliquid proprium.
|
|