|
25. Deinde jam more superbiae in se non accusat quod consensit
mulieri, sed in mulierem refundit culpam suam; et sic subtiliter quasi
de astutia quam miser conceperat, voluit ad ipsum Deum pertinere quod
peccavit. Non enim ait, Mulier dedit mihi; sed addidit dicens,
Mulier quam dedisti mihi. Nihil est autem tam familiare peccantibus,
quam tribuere Deo velle undecumque accusantur: et hoc de illa vena
superbiae, ut quoniam sic homo peccavit cum vult esse par Deo, id est
liber esse ab ejus dominio, sicut ille ab omni dominio liber est,
quoniam ipse est Dominus omnium; quoniam in majestate par illi esse
non potuit, jam lapsus et jacens in peccato suo, parem sibi eum facere
conetur. Vel potius illum vult ostendere peccasse, se autem esse
innocentem. Et mulier interrogata refert culpam in serpentem: quasi
aut ille sic acceperat uxorem ut ei obtemperaret, et non potius ut
ipsam sibi obtemperare faceret; aut illa non poterat Dei praeceptum
potius custodire, quam verba serpentis admittere.
26. Jam serpens non interrogatur, sed prior excepit poenam, quia
nec confiteri peccatum potest, nec habet omnino unde se excuset. Non
autem nunc ea damnatio diaboli dicitur, quae ultimo judicio
reservatur, de qua loquitur Dominus cum dicit, Ite in ignem
aeternum, qui praeparatus est diabolo et angelis ejus (Matth.
XXV, 41); sed ea poena ejus dicitur, qua nobis cavendus est.
Poena enim ejus est, ut in potestate habeat eos qui Dei praecepta
contemnunt. Hoc enim explicatur his verbis, quibus in eum profertur
sententia: et inde major poena est, quia de hac tam infelici potestate
laetatur, qui solebat antequam caderet, de sublimi veritate gaudere in
qua non stetit. Et ideo illi etiam pecora praeponuntur, non in
potestate, sed in conservatione naturae suae: quia pecora non
amiserunt beatitudinem aliquam coelestem, quam nunquam habuerunt, sed
in sua natura quam acceperunt peragunt vitam. Dicitur ergo huic:
Pectore et ventre repes. Quod quidem et in colubro animadvertitur,
et ex illo animante visibili ad hunc invisibilem inimicum nostrum
locutio figuratur. Nomine enim pectoris, significatur superbia, quia
ibi dominatur impetus animi: nomine autem ventris, significatur
carnale desiderium, quia haec pars mollior sentitur in corpore. Et
quia his rebus ille serpit ad eos quos vult decipere; propterea dictum
est, Pectore et ventre repes.
|
|