|
27. Et terram, inquit, manducabis omnibus diebus vitae tuae: id
est omnibus diebus quibus agis hanc potestatem, ante illam ultimam
poenam judicii; haec enim vita ejus videtur, de qua gaudet atque
gloriatur. Terram ergo manducabis, duobus modis intelligi potest:
vel ad te pertinebunt, quos terrena cupiditate deceperis, id est
peccatores, qui terrae nomine significantur; vel certe genus tertium
tentationis his verbis figuratur, quod est curiositas. Terram enim
qui manducat, profunda et tenebrosa penetrat, et tamen temporalia
atque terrena.
28. Non autem inimicitiae ponuntur inter ipsum et virum, sed inter
ipsum et mulierem. Numquid quia viros non decipit et tentat? Sed
manifestum est quod decipit. An quia ipsum Adam non decepit, sed
mulierem ejus? Sed numquid propterea non est inimicus ejus, ad quem
pervenit per mulierem suam illa deceptio, maxime quia de futuro jam
dicitur, Inimicitias ponam inter te et mulierem? Si autem quod non
deinceps decepit Adam, nec ipsam Evam deinceps decepit. Quare ergo
ita dicitur, nisi quia hic manifeste ostenditur non posse nos a diabolo
tentari, nisi per illam animalem partem, quae quasi mulieris imaginem
vel exemplum in uno ipso homine ostendit, de qua superius jam multa
diximus? Quod autem etiam inter semen diaboli, et semen mulieris
ponuntur inimicitiae, significatur semine diaboli perversa suggestio;
semine autem mulieris, fructus boni operis, quo perversae suggestioni
resistit. Et ideo observat ipse plantam mulieris, ut si quando in
illicita labitur delectatio , tunc illam capiat: et illa observat
caput ejus, ut eum in ipso initio malae suasionis excludat.
|
|