|
1. Post enumerationem et expositionem dierum septem, interposita est
quasi quaedam conclusio, et appellatus est liber creaturae coeli et
terrae, quidquid superius dictum est, cum sit parva pars libri: sed
ideo sic meruit vocari, quia universi saeculi a capite usque ad finem
quasi brevis quaedam imago in his diebus septem figurata est. Deinde
incipit de homine diligentius narrari. Quae omnis narratio non
aperte, sed figurate explicatur, ut exerceat mentes quaerentium
veritatem, et spirituali negotio a negotiis carnalibus avocet. Sic
enim se continet: Hic est liber creaturae coeli et terrae, cum factus
esset dies quo fecit Deus coelum et terram, et omnia viridia agri,
antequam essent super terram, et omne pabulum agri, antequam
germinaret. Nondum enim pluerat Deus super terram, nec erat homo qui
operaretur in ea. Fons autem ascendebat de terra, et irrigabat omnem
faciem terrae. Et tunc finxit Deus hominem de limo terrae, et
insufflavit in faciem ejus flatum vitae, et factus est homo in animam
viventem. Et tunc plantavit Deus paradisum in Eden ad orientem, et
posuit ibi hominem quem finxerat. Et produxit adhuc Deus de terra
omne lignum formosum ad aspectum, et bonum ad escam: et lignum vitae
plantavit in medio paradisi, et lignum scientiae boni et mali. Flumen
autem prodibat ex Eden, et irrigabat paradisum: quod inde dividitur
in quatuor partes. Nomen uni Phison; hoc est quod circuit totam
terram Evilath, ibi est aurum, aurum autem terrae illius optimum ;
ibi est carbunculus et lapis prasinus. Et nomen secundi fluminis
Geon; hoc circuit totam terram Aethiopiae. Et flumen tertium
Tigris; hoc est quod vadit contra Assyrios. Et flumen quartum
dicitur Euphrates. Et sumpsit Dominus Deus hominem quem fecerat,
et posuit eum in paradiso, ut operaretur ibi, et custodiret eum. Et
praecepit Dominus Deus Adae, dicens: Ex omni ligno quod est in
paradiso, edes ad escam; de ligno autem scientiae boni et mali non
edetis ab eo: qua die enim ederitis ab illo, morte moriemini. Et
dixit Dominus Deus: Non est bonum esse hominem solum, faciamus ei
adjutorium simile sibi. Et quaecumque finxerat Deus ex omni genere
pecorum, et ex omni genere bestiarum agri, et ex omni genere
volatilium volantium sub coelo, perduxit ea ad Adam, ut videret quid
ea vocaret: et quod vocavit ea omnia Adam animam vivam, hoc est nomen
ejus. Et post haec vocavit Adam nomina omnium pecorum, et omnium
avium coeli, et omnium bestiarum agri; et secundum quod vocavit ea
Adam, hoc est nomen eorum usque in hodiernum diem. Ipsi autem Adae
nondum fuit adjutorium simile illi. Et immisit Deus soporem in
Adam, et obdormivit: et sumpsit Deus unam de costis ejus, et
implevit locum ejus carne, et formavit Deus costam quam accepit ab
Adam in mulierem. Et adduxit illam ad Adam, ut videret quid eam
vocaret. Et dixit Adam, Hoc nunc os ex ossibus meis, et caro de
carne mea: haec vocabitur mulier, quoniam de viro suo sumpta est ; et
haec erit mihi adjutorium. Propter hoc relinquet homo patrem et
matrem, et adjungetur uxori suae; et erunt duo in carne una. Et
erant ambo nudi, Adam et mulier ejus, et non confundebantur.
2. Serpens autem erat sapientior omnium bestiarum, quae erant super
terram, quas fecerat Dominus Deus. Et dixit serpens ad mulierem:
Quare dixit Deus ne edatis ab omni ligno quod est in paradiso? Et
dixit mulier ad serpentem: Ex omni ligno quod est in paradiso edemus;
a fructu autem ligni quod est in medio paradisi, dixit Deus ne
edamus, sed neque tangamus, ne moriamur. Et dixit serpens mulieri:
Non morte moriemini; sciebat enim Deus quia qua die manducaveritis ex
illo, aperientur oculi vestri, et eritis sicut dii, scientes bonum et
malum. Et vidit mulier quia bonum est lignum in escam, et quia bonum
est oculis ad videndum et cognoscendum; et sumpsit fructum de ligno
illo, et manducavit, et dedit viro suo; et accepit Adam, et
manducavit: et aperti sunt oculi eorum, et tunc scierunt quia nudi
erant; et sumpserunt sibi folia fici, et fecerunt sibi succinctoria.
Et cum audissent vocem Domini deambulantis in paradiso ad vesperam,
absconderunt se Adam et mulier ejus ab ante faciem Domini Dei , ad
illam arborem quae erat in medio paradiso. Et vocavit Dominus Deus
Adam, et dixit illi: Adam, ubi es? Et dixit ille: Vocem tuam
audivi, Domine, in paradiso, et timui, et abscondi me, quia nudus
sum. Et dixit Dominus Deus: Quis nuntiavit tibi, quia nudus es,
nisi quia ab illa arbore de qua dixeram tibi ex illa sola non
manducare, ex illa manducasti? Et dixit Adam: Mulier quam dedisti
mihi , dedit ut ederem, et manducavi. Et dixit Deus mulieri: Quid
hoc fecisti? Et dixit mulier: Serpens seduxit me, et manducavi.
Et dixit Dominus Deus serpenti: Quia hoc fecisti, maledictus tu ab
omni pecore, et omni genere bestiarum. Pectore et ventre repes, et
terram manducabis omnibus diebus vitae tuae. Et inimicitiam ponam
inter te et mulierem, et inter semen tuum, et inter semen illius.
Ipsa tuum observabit caput, et tu ejus calcaneum. Et mulieri dixit:
Multiplicans multiplicabo dolores tuos, et suspiria tua, et in
doloribus paries filios tuos; et ad virum tuum conversio tua, et ille
tui dominabitur. Et tunc dixit Deus ad Adam: Quia audisti vocem
mulieris tuae, et manducasti de ligno de quo praeceperam tibi, ex illo
solo ne ederes, maledicta terra erit tibi in omnibus operibus tuis, et
in tristitia et gemitu tuo manducabis ex ea omnibus diebus vitae tuae.
Spinas et tribulos germinabit tibi, et edes pabulum agri tui. In
sudore vultus tui edes panem tuum, donec revertaris in terram, de qua
sumptus es; quia terra es, et in terram ibis. Et tunc Adam imposuit
nomen uxori suae, Vita; quia mater est omnium vivorum. Et tunc
fecit Dominus Deus Adae et mulieri ejus tunicas pelliceas, et induit
illos. Et dixit: Ecce Adam factus est tanquam unus ex nobis, ad
scientiam cognoscendi bonum et malum. Et tunc ne porrigeret manum suam
Adam ad arborem vitae et sumeret sibi inde, et ederet et viveret in
aeternum, dimisit eum Dominus Deus de paradiso suavitatis, ut
operaretur terram de qua et sumptus fuerat. Et ejectus foras de
paradiso, moratus est contra paradisum voluptatis. Et Cherubim et
illam flammeam frameam quae versatur, posuit Deus ad custodiendam viam
arboris vitae.
|
|