|
29. Jam de poena mulieris nulla quaestio est: manifeste enim
multiplicatos dolores habet, atque suspiria in hujus vitae
calamitatibus; et quod in doloribus pariat filios, quamvis et in ista
visibili muliere compleatur, tamen ad illam secretiorem consideratio
revocanda est. Nam et in pecoribus feminae cum dolore pariunt filios,
et haec est in illis mortalitatis conditio potius quam poena peccati.
Potest ergo fieri ut etiam in feminis hominibus mortalium corporum sit
ista conditio. Sed hoc est magnum supplicium, quod ad istam corporum
mortalitatem ex illa immortalitate venerunt. Verumtamen magnum
sacramentum est hujus sententiae, quod nulla abstinentia fit a
voluntate carnali, quae non habeat in exordio dolorem, donec in
meliorem partem consuetudo flectatur. Quod cum provenerit, quasi
natus est filius, id est ad bonum opus paratus est affectus per
consuetudinem bonam. Quae consuetudo ut nasceretur, cum dolore
reluctatum est consuetudini malae. Nam et illud quod post partum
dictum est , Erit tibi conversio ad virum tuum, et ipse tui
dominabitur; nonne multae ac prope omnes mulieres absentibus viris suis
pariunt, et post partum se ad illos non convertunt? Quae autem
superbae sunt mulieres, et dominantur viris, numquid post partum
carent hoc vitio, ut viri earum dominentur? Imo quasi dignitatem sibi
additam credunt, quod matres fiunt, et plerumque superbiores
existunt. Quid sibi ergo vult, quod posteaquam dictum est, In
doloribus paries filios, additum est, et erit tibi conversio ad virum
tuum, et ipse tui dominabitur; nisi quia illa pars animae, quae
carnalibus gaudiis tenetur, cum aliquam malam consuetudinem gaudiis
tenetur, cum aliquam malam consuetudinem volens vincere, passa fuerit
difficultatem ac dolorem, atque ita pepererit consuetudinem bonam,
cautius jam et diligentius rationi obtemperat tanquam viro; et ipsis
quasi erudita doloribus convertitur ad rationem, et libenter servit
jubenti, ne iterum in aliquam perniciosam consuetudinem defluat? Ista
ergo quae videntur maledicta, praecepta sunt, si non carnaliter
spiritualia legamus. Lex enim spiritualis est (Rom. VII,
14).
|
|