|
30. Item de sententia ista quae prolata est in ipsum virum, quid
dicemus? Numquid forte divites, quibus provenit facillimus victus,
neque in terra operantur, evasisse istam poenam existimandi sunt, qua
dicitur: Maledicta terra erit tibi in omnibus operibus tuis; in
tristitia et gemitu tuo manducabis ex ea omnibus diebus vitae tuae.
Spinas et tribulos pariet tibi, et edes pabulum agri tui: in sudore
vultus tui edes panem tuum, donec revertaris in terram, ex qua sumptus
es; quia terra es, et in terram ibis? Sed certe illud manifestum
est, quod nemo evadat istam sententiam. Hoc ipsum enim quod in hac
vita quisque natus, difficultatem inveniendae veritatis habet ex
corruptibili corpore (sicut enim Salomon dicit, Corpus quod
corrumpitur aggravat animam, et deprimit terrena inhabitatio sensum
multa cogitantem [Sap. IX, 15]), ipsi sunt labores et
tristitiae quas habet homo ex terra; et spinae ac tribuli sunt
punctiones tortuosarum quaestionum, aut cogitationes de provisione
hujus vitae: quae plerumque, nisi exstirpentur et de agro Dei
projiciantur, suffocant verbum, ne fructificet in homine, sicut
Dominus in Evangelio dicit (Marc. IV, 18, 19). Et
quoniam necessitate jam per hos oculos et per has aures de ipsa veritate
admonemur, et difficile est resistere phantasmatibus quae per istos
sensus intrant in animam, quamvis per illos intret etiam ipsa admonitio
veritatis; in ista ergo perplexitate, cujus vultus non sudet ut
manducet panem suum? quod omnibus diebus vitae nostrae passuri sumus,
id est hujus vitae quae transitura est. Et hoc illi dictum est, qui
coluerit agrum suum, quia ista patitur donec revertatur in terram, ex
qua sumptus est, id est, donec finiat vitam istam. Qui enim coluerit
agrum istum interius, et ad panem suum quamvis cum labore pervenerit,
potest usque ad finem vitae hujus hunc laborem pati: post hanc autem
vitam non est necesse ut patiatur. Sed qui forte agrum non coluerit,
et spinis eum opprimi permiserit, habet in hac vita maledictionem
terrae suae in omnibus operibus suis, et post hanc vitam habebit, vel
ignem purgationis vel poenam aeternam. Ita nemo evadit istam
sententiam: sed agendum est ut saltem in hac tantum vita sentiatur.
|
|