|
31. Quem autem non moveat, quod post peccatum et sententiam judicis
Dei vocat Adam mulierem suam, Vitam, quia vivorum ipsa sit mater,
posteaquam meruit mortem, et mortales fetus parere destinata est; nisi
quia illos fetus attendit Scriptura, quos cum in doloribus pepererit,
fiet illi conversio ad virum suum, et ejus ipse dominabitur? De
quibus fetibus superius dictum est. Sic enim est illa vita materque
vivorum. Nam vita quae in peccatis est, mors appellari in Scripturis
solet, sicut Apostolus dicit mortuam esse viduam quae in deliciis
vivit (I Tim. V, 6): et mortui nomine peccatum ipsum
significari legimus, ubi dictum est, Qui baptizatur a mortuo, et
iterum tangit illum, quid proficit in lavacro suo? Sic et qui jejunat
super peccata sua, et iterum ambulans haec eadem facit (Eccli.
XXXIV, 30, 31). Pro peccato enim mortuum posuit,
abstinentiam vero jejuniumque a peccato, tanquam baptismum, hoc est
mundationem a mortuo: iterum autem redire ad peccatum, tanquam iterum
tangere mortuum. Quare ergo non animalis illa pars nostra, quae
tanquam viro debet obtemperare rationi, cum per ipsam rationem de verbo
vitae recte vivendi sarcinam conceperit, appelletur vita; et cum
parturitione abstinentiae, quamvis cum doloribus atque gemitibus,
malae consuetudini resistens, bonam consuetudinem ad recte facta
pepererit, mater vivorum vocetur, id est recte factorum; quibus
contraria sunt peccata, quae nomine mortuorum significari posse
docuimus ?
32. Nam illa mors, quam omnes qui ex Adam nati sumus, coepimus
debere naturae, quam minatus est Deus, cum praeceptum daret ne
arboris fructus ille ederetur; illa ergo mors in tunicis pelliceis
figurata est. Ipsi enim sibi fecerunt praecinctoria de foliis fici,
et Deus illis fecit tunicas pelliceas: id est, ipsi appetiverunt
mentiendi libidinem relicta facie veritatis, et Deus corpora eorum in
istam mortalitatem carnis mutavit, ubi latent corda mendacia. Neque
enim in illis corporibus coelestibus sic latere posse cogitationes
credendum est, quemadmodum in his corporibus latent: sed sicut
nonnulli motus animorum apparent in vultu, et maxime in oculis, sic in
illa perspicuitate ac simplicitate coelestium corporum omnes omnino
motus animi latere non arbitror. Itaque illi merebuntur habitationem
illam et commutationem in angelicam formam, qui etiam in hac vita cum
possint sub tunicis pelliceis occultare mendacia, oderunt tamen ea et
cavent flagrantissimo amore veritatis, et hoc solum tegunt, quod ii
qui audiunt, ferre non possunt; sed nulla mentiuntur. Veniet enim
tempus ut nihil etiam contegatur: nihil est enim occultum quod non
manifestabitur (Matth. X, 26). Tamdiu autem in paradiso
fuerunt isti, quamvis jam sub sententia damnantis Dei, donec ventum
esset ad pelliceas tunicas, id est ad hujus vitae mortalitatem. Quo
enim majore indicio potuit significari mors quam sentimus in corpore,
quam pellibus quae mortuis pecoribus detrahi solent? Itaque cum contra
praeceptum, non imitatione legitima, sed illicita superbia, Deus
esse appetit homo, usque ad belluarum mortalitatem dejectus est.
33. Ideo sic illi lex divina insultat ore Dei; qua insultatione
nos admonemur quantum possumus cavere superbiam.
|
|