|
Ecce Adam factus est tanquam unus ex nobis ad scientiam cognoscendi
bonum et malum. Quae ambigua locutio figuram facit: nam, factus est
tanquam unus ex nobis, dupliciter intelligi potest: vel unus ex nobis
quasi et ipse Deus, quod pertinet ad insultationem; sicut dicitur,
unus ex senatoribus, utique senator: aut certe, quia et ipse deus
esset, quamvis Creatoris sui beneficio, non natura, si sub ejus
potestate manere voluisset, sic dictum est, ex nobis; quomodo
dicitur, ex consulibus; aut, pro consulibus, qui jam non est. Sed
ad quam rem factus est tanquam unus ex nobis? Ad scientiam scilicet
dignoscendi boni et mali, ut iste per experimentum disceret dum sentit
malum, quod Deus per sapientiam novit; et potestatem illam
Omnipotentis quam pati noluit beatus atque consentiens, poena sua
discat esse inevitabilem.
34. Et tunc ne porrigeret Adam manum suam ad arborem vitae, et
viveret in aeternum, dimisit illum Deus de paradiso. Bene dictum
est, dimisit, non, exclusit; ut ipso peccatorum suorum pondere
tanquam in locum sibi congruum videretur urgeri. Quod patitur
plerumque malus homo cum inter bonos vivere coeperit, si se in melius
commutare noluerit: ex illa bonorum congregatione, pondere malae suae
consuetudinis pellitur; et illi eum non excludunt reluctantem, sed
dimittunt cupientem Quod autem dictum est, Ne porrigeret Adam manum
suam ad arborem vitae, etiam haec ambigua locutio est. Loquimur enim
sic, cum dicimus, Ideo te moneo, ne iterum facias quod fecisti,
volentes utique ut non faciat: et iterum sic, Ideo te moneo, ne
forte sis bonus, volentes utique ut sit; id est, moneo te, non
desperans quod bonus possis esse. Sicut loquitur Apostolus, cum
dicit: Ne forte det illis Deus poenitentiam ad cognoscendam veritatem
(II Tim. II, 25), Potest ergo videri propterea homo in
labores hujus vitae esse dimissus, ut aliquando manum porrigat ad
arborem vitae, et vivat in aeternum. Manus autem porrectio bene
significat crucem, per quam vita aeterna recuperatur. Quamvis etiam
si illo modo intelligamus, ne manum porrigat, et vivat in aeternum,
non injusta poena est post peccatum interclusum esse aditum ad
sapientiam, donec Dei misericordia mensuris temporum reviviscat qui
mortuus est, et inveniatur qui perierat. Dimissus est ergo de
paradiso suavitatis, ut operaretur terram de qua sumptus erat; id
est, ut in corpore isto laboraret, et ibi si posset collocaret sibi
meritum redeundi. Moratus est autem contra paradisum in miseria: quae
utique beatae vitae contraria est. Nam beatam vitam paradisi nomine
significatam existimo.
|
|