|
35. Posuit autem Deus Cherubim et flammeam frameam quae versatur,
quae uno nomine versatilis dici potest, ad custodiendam viam arboris
vitae. Sicut illi volunt qui hebraea verba in Scripturis interpretati
sunt, Cherubim latine Scientiae plenitudo esse dicitur. Flammea
vero framea versatilis, temporales poenae intelliguntur, quoniam
tempora volubilitate versantur. Propterea et flammea dicitur, quia
urit quodammodo omnis tribulatio. Sed aliud est uri ad consumptionem,
et aliud est uri ad purgationem. Nam et Apostolus dicit: Quis
scandalizatur, et ego non uror (II Cor. XI, 29)? Sed iste
affectus purgabat eum magis, quia de charitate veniebat. Et illae
tribulationes quas justi patiuntur, ad istam pertinent flammeam
frameam: Quoniam in igne probatur aurum et argentum, et homines
acceptabiles in camino humiliationis (Eccli. II, 5). Et
iterum: Vasa figuli probat fornax, et homines justos tentatio
tribulationis (Id. XXVII, 6). Quoniam ergo quem diligit
Deus, corripit; et flagellat omnem filium quem recipit (Hebr.
XII, 6); sicut dicit Apostolus, Scientes quoniam tribulatio
patientiam operatur, patientia autem probationem (Rom. V, 3,
4), et legimus et audimus, et credendum est arborem vitae,
plenitudinem scientiae et flammeam frameam custodire . Nemo ergo
potest pervenire ad arborem vitae, nisi per has duas, id est per
tolerantiam molestiarum, et scientiae plenitudinem.
36. Sed tolerantia molestiarum omnibus fere in hac vita subeunda
est, tendentibus ad arborem vitae: plenitudo autem scientiae videtur
paucioribus provenire; ut quasi non omnes qui perveniunt ad arborem
vitae, per scientiae plenitudinem veniant, quamvis omnes tolerantiam
molestiarum, id est flammeam frameam versatilem, sentiant. Sed si
attendatur quod Apostolus dicit, Plenitudo autem Legis, charitas
(Rom. XIII, 10); et videamus eamdem charitatem praecepto
illo gemino contineri, Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo,
et ex tota anima tua, et ex tota mente tua; et, Diliges proximum
tanquam teipsum; in quibus duobus praeceptis tota Lex pendet, et
Prophetae (Matth. XXII, 37-40): sine dubitatione
intelligimus ad arborem vitae non solum per flammeam frameam
versatilem, id est per tolerantiam temporalium molestiarum, sed etiam
per plenitudinem scientiae, id est per charitatem veniri; quia si
charitatem, inquit, non habeam, nihil sum (I Cor. XIII,
2).
|
|