|
37. Sed in hoc sermone pollicitus sum considerationem rerum
factarum, quam puto explicatam: et deinde considerationem prophetiae,
quae remanet explicanda jam breviter. Posito enim tanquam signo quodam
manifesto quo caetera dirigantur, non diu nos, quantum arbitror, ista
consideratio detinebit. Dicit enim Apostolus sacramentum magnum
esse, quod dictum est, Propter hoc relinquet homo patrem et matrem,
et adhaerebit uxori suae; et erunt duo in carne una: quod ipse
interpretatur subjiciendo, Ego autem dico in Christo et in Ecclesia
(Ephes. V, 31, 32). Ergo quod per historiam impletum est in
Adam, per prophetiam significat Christum, qui reliquit patrem, cum
dixit: Ego a patre exivi, et veni in hunc mundum (Joan. XVI,
28). Non loco reliquit, quia Deus loco non continetur, neque
aversione peccati, sicut apostatae relinquunt Deum; sed apparendo
hominibus in homine, cum Verbum caro factum est, et habitavit in
nobis (Id. I, 14). Quod ipsum non commutationem naturae Dei
significat, sed susceptionem naturae inferioris personae, id est
humanae . Ad hoc valet etiam quod dicitur, Semetipsum exinanivit
(Philipp. II, 7); quia non in ea dignitate apparuit hominibus
in qua est apud Patrem, blandiens eorum infirmitati, qui cor mundum
nondum habebant, unde videretur Verbum in principio Deus apud Deum
(Joan. I, 1). Quid est ergo quod diximus, reliquit Patrem,
nisi, reliquit apparere hominibus sicut est apud Patrem? Item
reliquit et matrem, id est Synagogae veterem atque carnalem
observationem, quae illi mater erat ex semine David secundum carnem,
et adhaesit uxori suae, id est Ecclesiae, ut sint duo in carne una.
Dicit enim Apostolus ipsum esse caput Ecclesiae, et Ecclesiam
corpus ejus (Coloss. I, 18). Ergo et ipse soporatus est
dormitione passionis, ut ei conjux Ecclesia formaretur, quam
dormitionem cantat per prophetam dicens: Ego dormivi, et somnum
cepi; et exsurrexi, quoniam Dominus suscepit me (Psal. III,
6). Formata est ergo ei conjux Ecclesia de latere ejus, id est de
fide passionis et Baptismi. Nam percussum latus ejus lancea,
sanguinem et aquam profudit (Joan. XIX, 34). Factus autem,
ut supra dixi, ex semine David secundum carnem, sicut Apostolus
dicit (Rom. I, 3), id est tanquam de limo terrae, cum homo non
esset qui operaretur in terra, quia nullus homo operatus est in
Virgine, de qua natus est Christus. Fons autem ascendebat de
terra, et irrigabat omnem faciem terrae. Facies terrae, id est
dignitas terrae, mater Domini virgo Maria rectissime accipitur, quam
irrigavit Spiritus sanctus, qui fontis et aquae nomine in Evangelio
significatur (Joan. VII, 38, 39); ut quasi de limo tali
homo ille fieret , qui constitutus est in paradiso, ut operaretur et
custodiret, id est in voluntate Patris, ut eam impleret atque
servaret.
|
|