|
38. Nam praeceptum quod accepit, nos accepimus in illo, quia
unusquisque christianus non incongrue sustinet personam Christi,
dicente ipso Domino: Quod fecistis uni ex minimis meis, mihi
fecistis (Matth. XXV, 40). Atque utinam frueremur, sicut
est praeceptum, omni ligno paradisi, quod significat spirituales
delicias; Fructus autem spiritus est, charitas, gaudium, pax,
longanimitas, benignitas, bonitas, fides, mansuetudo, continentia,
sicut Apostolus dicit (Galat. V, 22, 23): et non tangeremus
lignum in medio paradisi plantatum scientiae boni et mali, id est non
vellemus superbire de natura nostra, quae, sicut jam diximus, media
est, ut decepti experiremur quid intersit inter simplicem fidem
catholicam, et fallacias haereticorum! ita enim pervenimus ad
dignoscentiam boni et mali. Nam oportet, inquit, etiam haereses
esse, ut probati manifesti fiant inter vos (I Cor. XI, 19).
Etenim serpens ille secundum prophetiam, haereticorum venena
significat, et maxime istorum Manichaeorum, et quicumque Veteri
Testamento adversantur. Non enim aliquid manifestius praenuntiatum
arbitror, quam istos in illo serpente, vel potius illum in istis esse
vitandum. Nulli enim loquacius atque jactantius promittunt scientiam
boni et mali; et in ipso homine, tanquam in arbore quae plantata est
in medio paradisi, eam dignoscentiam demonstraturos se esse
praesumunt. Et etiam illud quod dictum est, Eritis sicut dii, qui
alii magis dicunt quam isti, qui per suam superbam vanitatem, eamdem
superbiam persuadere conantes, affirmant animam naturaliter hoc esse
quod Deus est? Et ad quos magis pertinet apertio carnalium oculorum,
quam ad istos qui relicta interiore sapientiae luce solem istum, qui
pertinet ad oculos corporis, adorare compellunt? Et omnes quidem
haeretici generaliter scientiae pollicitatione decipiunt, et
reprehendunt eos quos simpliciter credentes invenerint; et quia omnino
carnalia persuadent, quasi ad carnalium oculorum apertionem conantur
adducere, ut interior oculus excaecetur.
|
|