|
Sed istis etiam corpora sua displicent, non propter poenalem
mortalitatem, quam peccando meruimus; sed ita ut negent Deum esse
corporum conditorem, tanquam apertis oculis carneis nuditas ista
displiceat.
39. Sed nihil vehementius istos designat et notat, quam quod dicit
serpens: Non morte moriemini: sciebat enim Deus quoniam qua die
ederitis, aperientur oculi vestri. Sic enim isti credunt, quod
serpens ille Christus fuerit, et deum nescio quem gentis tenebrarum,
sicuti affirmant, illud praeceptum dedisse confingunt, tanquam
invideret hominibus scientiam boni et mali. Ex ista opinione etiam
nescio quos serpentinos natos esse arbitror, qui serpentem pro Christo
colere dicuntur , nec attendunt Apostolum qui ait: Metuo ne sicut
serpens Evam seduxit astutia sua, sic et sensus vestri corrumpantur
(II Cor. XI, 3). Hos ergo per istam prophetiam praefiguratos
esse existimo. Seducitur autem verbis hujus serpentis carnalis nostra
concupiscentia, et per illam decipitur Adam, non Christus, sed
Christianus: qui si praeceptum Dei servare vellet, et ex fide
perseveranter viveret, donec idoneus fieret intelligentiae veritatis,
id est, si operaretur in paradiso, et custodiret quod accepit; non
veniret in illam deformitatem, ut cum sibi displicet caro quasi nuditas
sua, carnalia magis tegumenta mendaciorum, tanquam folia fici
colligeret, quibus sibi faceret succinctorium. Hoc enim isti
faciunt, cum de Christo mentiuntur, et ipsum mentitum esse
praedicant; et tanquam abscondunt se a facie Dei, ad sua mendacia ab
illius veritate conversi, sicut Apostolus dicit: Et a veritate
quidem auditum suum avertent, ad fabulas autem convertentur (II
Tim. IV, 4).
40. Et ille quidem serpens, id est ille error haereticorum, qui
tentat Ecclesiam, contra quem incantat Apostolus, cum dicit, Metuo
ne sicut serpens Evam seduxit astutia sua, sic et sensus vestri
corrumpantur; ille ergo error pectore et ventre serpit, et terram
manducat. Non enim decipit, nisi aut superbos, qui sibi arrogantes
quod non sunt, cito credunt quod summi Dei et animae humanae una
eademque natura sit; aut desideriis carnalibus implicatos, qui
libenter audiunt quod quidquid lascive faciunt, non ipsi faciunt, sed
gens tenebrarum; aut curiosos, qui terrena sapiunt, et spiritualia
terreno oculo inquirunt. Erunt autem inimicitiae inter istum et
mulierem, et inter semen ejus, et semen mulieris, si pariat ista
filios quamvis cum doloribus, et se ad virum suum convertat, ut ejus
ipse dominetur. Tunc enim potest cognosci non aliam partem in nobis
pertinere ad auctorem Deum, et aliam ad gentem tenebrarum, sicut isti
dicunt; sed potius et illud quod regendi habet potestatem in homine,
et illud inferius quod regendum est, ex Deo esse, sicut dicit
Apostolus: Vir quidem non debet velare caput, cum sit imago et
gloria Dei; mulier autem gloria viri est. Non enim vir ex muliere,
sed mulier ex viro: etenim non creatus est vir propter mulierem, sed
mulier propter virum; propterea debet habere velamen mulier super
caput, propter Angelos. Verumtamen neque mulier sine viro, neque
vir sine muliere in Domino: sicut enim mulier ex viro, ita et vir per
mulierem; omnia autem ex Deo (I Cor. XI, 7-12).
|
|