|
41. Laboret jam Adam in agro suo, et quod spinas et tribulos ei
parit terra, intelligat non naturae esse, sed poenae; et hoc non
nescio cui genti tenebrarum, sed divino judicio tribuat: quia
moderamen justitiae est sua cuique tribuere. Ipse det mulieri escam
coelestem, quam accepit a capite suo, qui est Christus: non ab illa
accipiat vetitum cibum, id est haereticorum fallaciam cum magna
pollicitatione scientiae, et quasi secretorum adapertionem, quo fiat
ad decipiendum error ipse conditior. Haereticorum quippe superba et
curiosa cupiditas in libro Proverbiorum clamat sub mulieris imagine,
et dicit, Qui stultus est, divertat ad me: et inopes sensu
exhortatur, dicens, Panes occultos edite libenter, et aquam dulcem
furtivam bibite (Prov. IX, 16, 17). Et necesse est tamen,
cum et illa quisque crediderit, praecedente libidine mentiendi, qua
Christum mentitum esse credit, accipiat etiam tunicam pelliceam divino
judicio. Quo nomine mihi videtur in prophetia significari non corporis
mortalitas, quae significatur in historia, de qua jam tractatum est;
sed de carnalibus sensibus attracta phantasmata, quae carnaliter
mentientem divina lege consequuntur et contegunt: atque ita de
paradiso, id est de catholica fide et veritate, dimittitur,
habitaturus contra paradisum, id est eidem fidei contradicturus. Qui
si aliquando se ad Deum converterit per flammeam frameam, id est per
temporales tribulationes, sua peccata cognoscendo et gemendo, et non
jam extraneam naturam, quae nulla est, sed seipsum accusando, ut ipse
veniam mereatur ; et per plenitudinem scientiae, quae est charitas,
diligendo Deum, qui supra omnia est incommutabilis, et diligendo ex
toto corde, et ex tota anima, et ex tota mente; et diligendo proximum
tanquam seipsum, perveniet ad arborem vitae, et vivet in aeternum.
|
|