|
42. Quid habent ergo isti, quod in his litteris Veteris
Testamenti reprehendant? Interrogent secundum morem suum, et
respondeamus sicut Dominus donare dignatur. Quare fecit Deus
hominem, inquiunt, quem peccaturum sciebat? Quia et de peccante
multa bona facere poterat, ordinans eum secundum moderamen justitiae
suae, et quia nihil oberat Deo peccatum ejus: et sive non peccaret,
mors nulla esset; sive quia peccavit, alii mortales de peccato ejus
corriguntur. Nihil enim sic revocat homines a peccato, quemadmodum
imminentis mortis cogitatio . Sic eum faceret, inquiunt, ut non
peccaret. Imo ipse hoc faceret; sic enim factus est, ut si
noluisset, non peccaret. Non admitteretur, inquiunt, diabolus ad
ejus mulierem. Imo ipsa ad se diabolum non admitteret; sic enim facta
est, ut si noluisset, non admitteret. Non fieret, inquiunt,
mulier. Hoc est dicere, non fieret bonum: quia et ipsa utique
aliquod bonum est, et tantum bonum, ut Apostolus eam gloriam viri
esse dicat; et omnia ex Deo. Iterum dicunt: Quis fecit diabolum?
Se ipse; non enim natura, sed peccando diabolus factus est. Vel
ipsum, aiunt, non faceret Deus, si eum peccaturum esse sciebat.
Imo, quare non faceret, cum per suam justitiam et providentiam multos
de malitia diaboli corrigat? An forte non audistis apostolum Paulum
dicentem, Quos tradidi Satanae, ut discant non blasphemare (I
Tim. I, 20)? et de seipso dicit, Et ne magnitudine
revelationum extollar, datus est mihi stimulus carnis, angelus
Satanae qui me colaphizet (II Cor. XII, 7). Ergo,
inquiunt, bonus est diabolus, quia utilis est? Imo malus in quantum
diabolus est; sed bonus et omnipotens Deus est, qui etiam de malitia
ejus multa justa et bona operatur. Non enim diabolo imputatur, nisi
voluntas sua, qua conatur facere male, non Dei providentia, quae de
illo bene facit.
|
|