|
3. Haec secreta verborum si non reprehendentes et accusantes, sed
quaerentes et reverentes Manichaei mallent discutere, non essent
utique Manichaei; sed daretur petentibus, et quaerentes invenirent,
et pulsantibus aperiretur. Plures enim quaestiones in hoc sermone
proponunt, qui diligentia pia quaerunt, quam isti miseri atque impii:
sed hoc interest, quod illi quaerunt ut inveniant, isti nihil
laborant, nisi non invenire quod quaerunt. Hic ergo totus sermo primo
secundum historiam discutiendus est, deinde secundum prophetiam.
Secundum historiam facta narrantur, secundum prophetiam futura
praenuntiantur. Sane quisquis voluerit omnia quae dicta sunt,
secundum litteram accipere, id est non aliter intelligere quam littera
sonat, et potuerit evitare blasphemias, et omnia congruentia fidei
catholicae praedicare, non solum ei non est invidendum, sed praecipuus
multumque laudabilis intellector habendus est. Si autem nullus exitus
datur, ut pie et digne Deo quae scripta sunt intelligantur, nisi
figurate atque in aenigmatibus proposita ista credamus; habentes
auctoritatem apostolicam, a quibus tam multa de libris Veteris
Testamenti solvuntur aenigmata, modum quem intendimus teneamus,
adjuvante illo qui nos petere, quaerere et pulsare adhortatur
(Matth. VII, 7); ut omnes istas figuras rerum secundum
catholicam fidem, sive quae ad historiam, sive quae ad prophetiam
pertinent, explicemus, non praejudicantes meliori diligentiorique
tractatui, sive per nos, sive per alios quibus Dominus revelare
dignatur.
|
|