|
4. Factus est ergo dies, quo die fecit Deus coelum et terram, et
omne viride agri, antequam essent super terram , et omne pabulum
agri. Superius septem dies numerantur, nunc unus dicitur dies, quo
die fecit Deus coelum et terram, et omne viride agri, et omne
pabulum, cujus diei nomine omne tempus significari bene intelligitur.
Fecit enim Deus omne tempus simul cum omnibus creaturis temporalibus,
quae creaturae visibiles coeli et terrae nomine significantur. Movere
autem nos debet ad quaerendum, quod cum diem, qui factus est, et
coelum, et terram nominasset adjecit etiam, viride agri, et omne
pabulum. Non enim quando dictum est, In principio fecit Deus coelum
et terram, tunc dictum est, factum esse omne viride agri et pabulum:
manifeste enim legitur, quod tertio die factum est omne viride et
pabulum agri. Quod autem dictum est, In principio fecit Deus coelum
et terram, non pertinet ad aliquem dierum ex illis septem diebus.
Adhuc enim vel materiam ipsam unde facta sunt omnia, coeli et terrae
nomine nuncupabat: vel certe prius totam creaturam, coeli et terrae
nomine proposuerat dicendo, In principio fecit Deus coelum et
terram; et postea particulatim per ordinem dierum sicut oportebat,
propter prophetiam, quam in primo libro commemoravimus, Dei opera
exsecutus exposuit. Quid sibi ergo vult quod nunc nominato coelo et
terra, addidit, viride agri et pabulum, et tacuit caetera tam multa,
quae sunt in coelo et in terra, vel etiam in mari; nisi quia viride
agri invisibilem creaturam vult intelligi, sicut est anima? Ager enim
solet in Scripturis figurate mundus appellari. Nam et ipse Dominus,
Ager est hic, inquit, mundus (Matth. XIII, 38), cum illam
parabolam exponeret, ubi bono semini sunt commixta zizania. Viride
ergo agri spiritualem atque invisibilem creaturam dicit, propter
vigorem vitae, et nomine pabuli utique propter vitam bene hoc ipsum
interpretamur .
5. Deinde quod addidit, antequam essent super terram, intelligitur
antequam anima peccaret. Terrenis enim cupiditatibus sordidata,
tanquam super terram nata, vel super terram esse, recte dicitur:
ideoque addidit, Nondum enim pluerat Deus supra terram.
|
|