|
Quia et nunc viride agri Deus facit, sed pluendo super terram, id
est, facit animas revirescere per verbum suum; sed de nubibus eas
irrigat, id est de Scripturis Prophetarum et Apostolorum. Recte
autem appellantur nubes, quia verba ista quae sonant et percusso aere
transeunt, addita etiam obscuritate allegoriarum quasi aliqua caligine
obducta, velut nubes fiunt: quae dum tractando exprimuntur, bene
intelligentibus tanquam imber veritatis infunditur. Sed hoc nondum
erat antequam anima peccaret; id est, antequam viride agri esset super
terram. Nondum enim pluerat Deus super terram, nec erat homo qui
operaretur in ea. Laboranti enim homini in terra imber de nubibus est
necessarius, de quibus nubibus jam dictum est. Post peccatum autem
homo laborare coepit in terra, et necessarias habere illas nubes.
Ante peccatum vero, cum viride agri et pabulum fecisset Deus, quo
nomine invisibilem creaturam significari diximus, irrigabat eam fonte
interiore, loquens in intellectum ejus: ut non extrinsecus verba
exciperet, tanquam ex supradictis nubibus pluviam; sed fonte suo, hoc
est de intimis suis manante veritate, satiaretur.
|
|