|
6. Fons enim ascendebat, inquit, de terra, et irrigabat omnem
faciem terrae. De terra scilicet de qua dicitur: Spes mea es tu,
portio mea in terra viventium (Psal. CXLI, 6). Quando autem
anima tali fonte irrigabatur, nondum per superbiam projecerat intima
sua. Initium enim superbiae hominis apostatare a Deo. Et quoniam in
exteriora per superbiam tumescens coepit non irrigari fonte intimo,
bene insultatur illi verbis propheticis , et dicitur: Quid superbit
terra et cinis? Quoniam in vita sua projecit intima sua (Eccli.
X, 14, 9, 10). Quid est enim superbia aliud, nisi deserto
secretario conscientiae foris videri velle quod non est? Et ideo
laborans jam in terra necessariam habet pluviam de nubibus, id est
doctrinam de humanis verbis, ut etiam hoc modo possit ab illa ariditate
revirescere, et iterum fieri viride agri. Sed utinam vel pluviam
veritatis de ipsis nubibus libenter excipiat. Nam propter illam
Dominus noster nubilum carnis nostrae dignatus assumere, imbrem sancti
Evangelii largissimum infudit, promittens etiam quod si quis biberit
de aqua ejus, rediet ad illum intimum fontem, ut forinsecus non
quaerat pluviam. Dicit enim: Fiet in eo fons aquae salientis in
vitam aeternam (Joan. IV, 14). Iste, credo, fons ante
peccatum ascendebat de terra, et irrigabat omnem faciem terrae, quia
interior erat, et nubium non desiderabat auxilium: Nondum enim
pluerat Deus super terram, nec erat homo qui operaretur in ea. Cum
enim dixisset, Nondum enim pluerat Deus super terram, subjecit et
causam quare nondum pluerat: quia non erat homo qui operaretur in ea.
Tunc autem homo coepit operari in terra, cum post peccatum de beata
vita dimissus est, qua in paradiso fruebatur. Sic enim scriptum est:
Et dimisit eum Dominus Deus de paradiso suavitatis, ut operaretur
terram de qua et sumptus fuerat: unde suo loco requiremus (Infra,
cap. 22). Quod nunc ad hoc commemoravi, ut intelligeremus
laboranti homini in terra, id est in peccatorum ariditate constituto,
necessariam esse de humanis verbis divinam doctrinam, tanquam de
nubibus pluviam. Talis autem scientia destruetur. Videmus enim nunc
in aenigmate, tanquam in nubilo saginam quaerentes: tunc autem facie
ad faciem (I Cor. XIII, 8, 12), quando universa facies
terrae nostrae interiore fonte aquae salientis irrigabitur. Nam si
fontem aliquem hujus visibilis aquae voluerimus intelligere, de quo
dictum est, Fons autem ascendebat de terra, et irrigabat omnem faciem
terrae; non est verisimile quod cum tam multi fontes perennes, sive
rivorum, sive fluviorum per universam terram inveniantur, solus ille
siccaverit , qui irrigabat omnem faciem terrae.
|
|