|
7. Sub his ergo paucis verbis universa creatura nobis insinuata est
ante peccatum animae. Nomine enim coeli et terrae universa visibilis
creatura significata est; et nomine diei, universum tempus; et nomine
viridium et pabuli agri, creatura invisibilis; et nomine fontis
ascendentis et irrigantis omnem faciem terrae, inundatio veritatis
animam satians ante peccatum. Dies autem iste, cujus nomine universum
tempus significari diximus, insinuat nobis non solum visibilem, sed
etiam invisibilem creaturam tempus posse sentire: quod de anima nobis
manifestatur, quae tanta varietate affectionum suarum, et ipso lapsu
quo misera facta est, et reparatione qua rursus in beatitatem redit,
tempore mutari posse convincitur. Et ideo non dictum est, Cum factus
esset dies, quo die fecit Deus coelum et terram, tantum; quibus
nominibus visibilis creatura intimatur: sed additum est etiam,
viride, et pabulum agri; quo nomine invisibilem creaturam, propter
vigorem et vitam, significari diximus, sicuti est anima. Et ita
dictum est, Cum factus esset dies, quo die fecit Deus coelum et
terram, et omne viride, et pabulum agri: ut sic intelligeremus non
solum visibilem, sed etiam invisibilem creaturam pertinere ad tempus,
propter mutabilitatem; quia solus Deus incommutabilis est, qui est
ante tempora.
|
|