|
8. Nunc videamus post universae creaturae insinuationem tam visibilis
quam invisibilis, et universale beneficium divini fontis erga
invisibilem creaturam, quid de homine specialiter intimetur, quod ad
nos maxime pertinet. Primo enim quod de limo terrae Deus hominem
finxit, solet habere quaestionem qualis ille limus fuerit, vel quae
materia nomine limi significata sit. Illi autem inimici veterum
Librorum, omnia carnaliter intuentes, et propterea semper errantes,
etiam hoc reprehendere mordaciter solent, quod de limo Deus hominem
finxit. Dicunt enim: Quare de limo fecit Deus hominem? an defuerat
ei melior et coelestis materia, unde hominem faceret, ut de labe
terrena tam fragilem mortalemque formaret? Non intelligentes primo
quam multis significationibus vel terra vel aqua in Scripturis
ponatur: limus enim aquae et terrae commixtio est. Dicimus enim
tabidum et fragile et morti destinatum corpus humanum post peccatum esse
coepisse. Non enim in nostro corpore isti exhorrescunt nisi
mortalitatem, quam damnatione meruimus. Quid autem mirum, aut
difficile Deo, etiamsi de limo istius terrae hominem fecit, tale
tamen corpus ejus efficere, quod corruptioni non subjaceret, si homo
praeceptum Dei custodiens peccare noluisset? Si enim speciem coeli
ipsius de nihilo, vel de informi materia dicimus factam, quia
omnipotentem artificem credimus; quid mirum si corpus, quod de limo
qualicumque factum est, potuit ab omnipotenti artifice tale fieri, ut
nulla molestia, nulla indigentia cruciaret hominem ante peccatum, et
nulla corruptione tabesceret?
9. Itaque superflue quaeritur unde hominis corpus Deus fecerit; si
tamen nunc de corporis formatione dicitur. Sic enim nonnullos nostros
intelligere accepi, qui dicunt, posteaquam dictum est, Finxit Deus
hominem de limo terrae; propterea non additum, Ad imaginem et
similitudinem suam, quoniam nunc de corporis formatione dicitur. Tunc
autem homo interior significabatur, quando dictum est: Fecit Deus
hominem ad imaginem et similitudinem Dei . Sed etiamsi nunc quoque
hominem ex corpore et anima factum intelligamus, ut non alicujus novi
operis inchoatio, sed superius breviter insinuati diligentior
retractatio isto sermone explicetur; si ergo, ut dixi, hominem hoc
loco ex corpore et anima factum intelligamus, non absurde ipsa
commixtione limi nomen accepit. Sicut enim aqua terram colligit, et
conglutinat, et continet, quando ejus commixtione limus ejus
efficitur; sic anima corporis materiam vivificando in unitatem
concordem conformat, et non permittit labi et resolvi.
|
|