|
10. Quod autem scriptum est, Et insufflavit in eum spiritum
vitae, et factus est homo in animam viventem: si adhuc corpus solum
erat, animam adjunctam corpori hoc loco intelligere debemus; sive quae
jam facta erat, sed tanquam in ore Dei erat, id est in ejus veritate
vel sapientia, unde tamen non recessit quasi locis separata, quando
insufflata est; non enim Deus loco continetur, sed ubique praesens
est: sive tunc anima facta est, quando in illud figmentum Deus
insufflavit spiritum vitae, ut illa insufflatio ipsam operationem Dei
significet, qua fecit animam in homine Spiritu potentiae suae. Si
autem homo ille qui factus erat, jam corpus et anima erat; ipsi animae
sensus est additus ista insufflatione, cum factus est homo in animam
viventem: non quia illa insufflatio conversa est in animam viventem,
sed operata est in animam viventem. Nondum tamen spiritualem hominem
debemus intelligere, qui factus est in animam viventem, sed adhuc
animalem. Tunc enim spiritualis effectus est, cum in paradiso, hoc
est in beata vita constitutus, praeceptum etiam perfectionis accepit,
ut verbo Dei consummaretur. Itaque postquam peccavit, recedens a
praecepto Dei, et dimissus est de paradiso, in hoc remansit ut
animalis esset. Et ideo animalem hominem prius agimus omnes , qui de
illo post peccatum nati sumus, donec assequamur spiritualem Adam, id
est Dominum nostrum Jesum Christum, qui peccatum non fecit (I
Petr. II, 22); et ab illo recreati et vivificati, restituamur
in paradisum, ubi latro ille cum ipso eo die meruit esse, quo vitam
istam finivit (Luc. XXIII, 43). Sic enim Apostolus
dicit: Sed non prius quod spirituale est, sed quod animale, sicut
scriptum est: Factus est primus Adam in animam viventem, novissimus
Adam in spiritum vivificantem (I Cor. XV, 44-46).
11. Sic ergo debemus intelligere hunc locum, ut non quia dictum
est, Insufflavit in eum spiritum vitae, et factus est homo in animam
viventem, credamus illam veluti partem naturae Dei in animam hominis
fuisse conversam, et cogamur dicere naturam Dei esse mutabilem: in
quo errore maxime istos Manichaeos veritas premit. Sicut enim est
mater omnium haereticorum superbia, ausi sunt dicere quod natura Dei
sit anima. Et hinc urgentur a nobis, cum eis dicimus, Ergo natura
Dei errat et misera est, et vitiorum labe corrumpitur et peccat; aut
etiam, ut vos dicitis, naturae contrariae sordibus inquinatur: et
caetera talia quae de natura Dei nefas est credere. Nam factam esse
animam ab omnipotente Deo, et ideo non illam esse partem Dei vel
naturam Dei, manifeste alio loco scriptum est, dicente propheta, Et
qui finxit spiritum omnibus, ipse fecit omnia (Psal. XXXII,
15): et alio loco, Qui finxit spiritum hominis in ipso (Zach.
XII, 1). Ergo factum esse spiritum hominis, manifeste his
testimoniis approbatur. Spiritus autem hominis in Scripturis dicitur
ipsius animae potentia rationalis, qua distat a pecoribus, et eis
naturae lege dominatur. De quo dicit Apostolus: Nemo scit quae sunt
hominis, nisi spiritus hominis qui in ipso est (I Cor. II,
11). Ne forte si probaretur his testimoniis animam factam esse,
non deessent qui dicerent spiritum hominis non esse factum, et ipsum
arbitrarentur esse naturam Dei, et in ipsum dicerent partem Dei esse
conversam, cum illa insufflatio Dei facta est. Quod sana doctrina
similiter respuit, quia et ipse spiritus hominis cum aliquando errat,
et aliquando prudenter sapit, mutabilem se esse clamat: quod nullo
modo de natura Dei fas est credere. Non autem potest majus signum
esse superbiae, quam ut dicat se humana anima hoc esse quod Deus est,
cum adhuc sub tantis vitiorum et miseriarum molibus gemat.
|
|