|
Anno Christi 415 Pelagius apud Palaestinam haeresis postulatus,
in judicium semel atque iterum adducitur. In primo quidem judicio,
quod Joannes Jerosolymorum episcopus in presbyterorum conventu die
circiter trigesima julii habuit, nulla gesta confecta esse scribit
Augustinus in subsequente libro, nn. 39, 55. Tempus hujus
conventus ac diem licuit ab Orosio Hispano presbytero discere, qui
conventui eidem interfuit, et ex ejus actis nonnulla memoratu digna
litteris consignavit in Apologia sua : ubi multis ex utraque parte
actitatis tandem Joannem episcopum novissimam sententiam protulisse
dicit, ut ad beatum Innocentium papam Romanum fratres et epistolae
mitterentur, universis quod ille decerneret secuturis.
Alterum postea judicium cum gestorum conscriptione habitum fuit apud
Diospolim, Palaestinae urbem, ab episcopis quatuordecim. Singulos
episcopos suis ipsorum nominibus laudat Augustinus in libro primo
contra Julianum, nn. 19, 32, hoc ordine: Eulogium,
Joannem, Ammonianum, Porphyrium, Eutonium, Porphyrium alium,
Fidum, Zoninum, Zoboennum, Nymphidium, Chromatium, Jovinum,
Eleutherium, et Clematium. Porro quin Eulogius ipse Caesareensis
episcopus ac provinciae Palaestinae primas fuerit, ambigit nemo:
quippe cum aliis tredecim episcopis, ipsimet etiam Joanni
Jerosolymitano, constanter ab Augustino praeponatur.
Synodum Natali Dominico imminente celebratam intelligimus ex Luciani
epistola de Revelatione corporis Stephani martyris . Nam ubi
narravit tres visiones anno 415 sibi divinitus ostensas, primam die
tertia decembris, secundam die decima, tertiam die decima septima,
tumque se Joanni apud Jerosolymam rem nuntiasse, sibi vero ab Joanne
jussum ut sepulcrum effossa terra quaereret: testatur deinde se reperto
sepulcro mox ad Joannem rursum adiisse, cum esset, ait, in Lidda,
quae est Diospolis, synodum agens. Hoc nimirum in diem circiter
vigesimam primam decembris incidit: siquidem pergit Lucianus,
Joannem assumptis secum aliis duobus episcopis, Eutonio Sebastensi,
et Eleutherio Jerichontino, venisse, atque iis praesentibus
Martyris reliquias die vigesima sexta ejusdem mensis translatas
fuisse.
Pelagii causam in synodo defendisse Annianus quidam diaconus
Celedensis putatur, eruditis nonnullis de hoc diacono, quam de
Pelagio, facilius interpretantibus Hieronymum Alypio et Augustino,
epistola inter Augustinianas 202, n. 2, scribentem: Quidquid
enim in illa miserabili synodo Diospolitana dixisse se denegat, in hoc
opere profitetur. Ubi Diospolitanam synodum Hieronymus miserabilem
dixit, non ob aliud, opinamur, nisi quod a Pelagio delusam ex actis
cognosceret. Innocentius papa visis iisdem actis professus est, se
non posse, episcoporum illorum nec culpare, nec approbare judicium
(epist. 183, inter Augustinianas, n. 4). Caeterum
Augustinus illos in subsequente libro, n. 4, pios judices, et
libro primo contra Julianum, n. 19, catholicos judices vocat, qui
Pelagium objectos sibi errores ejurantem, arbitrati catholicum,
absolverunt: saepe vero eosdem quatuordecim antistites contra Julianum
veritatis catholicae testes citat.
De Synodi gestis, praeter auditum, nihil habere se significabat in
epistolis 175, n. 4, et 177, n. 2, ad Innocentium datis
anno 416. Et Joannem Jerosolymitanum ut illa sibi transmitteret,
enixe petebat, epistola 179, n. 4. Sed ea penes ipsum erant,
cum epistolam 186 ad Paulinum circa medium annum 417 scripsit.
Hic itaque liber, post accepta gesta continuo editus, ad initium
ejusdem anni 417 revocatur.
Etsi autem hoc opus in libro de Peccato originali, n. 15,
vocetur, De Gestis Palaestinis; quo id ipsum titule designat
Prosper in libro contra Collatorem, cap. 43; tamen retinenda
inscriptio, De Gestis Pelagii, quae et antiquis exemplaribus, et
ipsi Retractationi operis (Retract. lib. 2, cap. 47), ab
Augustino recognita, praefigitur. Sic videlicet opus inscripsit,
sive qnod jam vulgo receptum esset, ut gesta Pelagii purgationisque
ipsius dicerentur , quibus se illum purgatum jactabat; sive quod hic
agendum esset de ipsis gestis quae idem ille prius emiserat breviata et
corrupta. Hinc Possidius in Indiculo, cap. 4, Contra Gesta
Pelagii librum nuncupavit.
Ex eo libro Photius Diospolitanae synodi notitiam cepit perquam
accuratam, et bibliothecae suae codici 54 commendavit . Atque hinc
intelligas eum Augustini librum ex illis esse, quos in graecum
sermonem translatos narrat Possidius in ejus Vita, cap. 11 vel
21, n. 59. Aurelium ipsum, cui liber scriptus est,
Carthaginis episcopum Photius ibidem, et ante illum Prosper in libro
contra Collatorem, cap. 43, appellavit. Id si non docebat olim
titulus, ambo ex libri lectione, n. 23, nullo negotio
compererunt.
|
|