|
Et pro qua impetranda oramus, ne intremus in tentationem (Matth.
VI, 13). Haec gratia non est natura: sed qua subvenitur fragili
vitiataeque naturae. Haec gratia non est legis scientia: sed ea est,
de qua dicit Apostolus, Non irritam faciam gratiam Dei: nam si per
legem justitia, ergo Christus gratis mortuus est (Galat. II,
21): et ideo non est littera occidens, sed spiritus vivificans.
Scientia quippe legis sine gratia spiritus, operatur in homine omnem
concupiscentiam. Peccatum, enim, inquit, non cognovi, nisi per
legem: nam concupiscentiam nesciebam, nisi lex diceret, Non
concupisces. Occasione autem accepta, peccatum per mandatum operatum
est in me omnem concupiscentiam. Nec ista dicendo legem vituperat,
imo etiam laudat, cum dicit: Lex quidem sancta, et mandatum
sanctum, et justum, et bonum, Quod ergo bonum est, inquit, mihi
factum est mors? Absit: sed peccatum, ut appareat peccatum, per
bonum mihi operatum est mortem. Et iterum legem laudat, dicendo:
Scimus enim quod lex spiritualis est; ego autem carnalis sum,
venumdatus sub peccato. Quod enim operor ignoro. Non enim quod
volo, hoc ago: sed quod odi, illud facio. Si autem quod nolo, hoc
facio; consentio legi, quoniam bona est. Ecce jam legem novit,
laudat, eique consentit, hoc est, eam bonam esse consentit: quoniam
quod illa jubet, hoc et ipse vult; et quod illa vetat et damnat, hoc
et ipse odit: et tamen quod odit, hoc facit. Inest ergo legis
sanctae scientia, nec tamen sanatur vitiosa concupiscentia: inest
voluntas bona, et valet operatio mala. Hinc est quod duabus legibus
inter se colluctantibus, dum legi mentis lex repugnat in membris; et
captivat sub lege peccati, a confitente exclamatur, et dicitur:
Infelix ego homo, quis me liberabit de corpore mortis hujus? Gratia
Dei per Jesum Christum Dominum nostrum.
|
|