|
Ista est non natura moriens, nec littera occidens, sed spiritus
vivificans. Jam enim habebat iste naturam cum voluntatis arbitrio;
nam dicebat, Velle adjacet mihi: sed non habebat naturam cum
sanitate, sine vitio; nam dicebat, Scio quod non habitat in me, hoc
est, in carne mea, bonum. Jam habebat cognitionem legis sanctae;
nam dicebat, Peccatum non cognovi, nisi per legem: sed non habebat
vires agendae perficiendaeque justitiae; nam dicebat, Non quod volo,
hoc ago; sed quod odi, hoc facio; et, Perficere bonum non invenio
(Rom. VII, 7-25). Ideo nec voluntatis arbitrium, nec
legis praeceptum, unde liberaretur de corpore mortis hujus; quia
utrumque jam habebat, aliud in natura, aliud in doctrina: sed gratiae
Dei poscebat auxilium, per Jesum Christum Dominum nostrum.
|
|