|
22. Hanc itaque gratiam, quam in catholica Ecclesia notissimam
noverant, episcopi crediderunt Pelagium confiteri, cum audirent eum
dicere,
|
“hominem a peccatis conversum, proprio labore et Dei gratia
posse esse sine peccato.”
|
|
Ego autem propter illum librum, quem mihi
refellendum servi Dei dederunt , qui discipuli ejus fuerunt, et cum
eumdem Pelagium valde diligerent, ejus esse dixerunt, ubi hac
quaestione sibi proposita, quia hoc in eo jam plurimos offenderat,
quod adversus Dei gratiam loqueretur, apertissime expressit,
|
“hanc
se dicere Dei gratiam, quod possibilitatem non peccandi natura nostra
cum conderetur, accepit, quoniam condita est cum libero arbitrio:”
|
|
propter hunc ergo librum ego, plurimi autem fratres propter ejus
disputationes, quas dicunt sibi esse notissimas, adhuc sumus de
istorum verborum ejus ambiguitate solliciti, ne forte quid in ea
lateat, atque se hoc dixisse sine praejudicio sui dogmatis exponat
postea discipulis suis, ita disserens:
|
“Dixi quidem, proprio labore
et Dei gratia posse hominem esse sine peccato; sed quam dicam gratiam
optime nostis, et legendo recolere potestis, quod ea sit, in qua
creati sumus a Deo cum libero arbitrio.”
|
|
Atque ita dum eum credunt
episcopi eam dixisse gratiam, non qua homines creati sumus, sed qua in
novam creaturam adoptati (hanc enim apertissime gratiam divina
Scriptura commendat), ignorantes haereticum, tanquam catholicum
absolverunt. Suspectum enim me facit etiam illud, quod cum in eodem
libro, cui respondi, apertissime dixerit,
|
“Abel justum nunquam
omnino peccasse;”
|
|
modo ait,
|
“Non autem diximus quod inveniatur
aliquis, ab infantia usque ad senectam, qui nunquam peccaverit; sed
quoniam a peccatis conversus, proprio labore et Dei gratia possit esse
sine peccato.”
|
|
Abel quippe justum, non a peccatis conversum in
caetera vita dixit factum esse sine peccato, sed
|
“quod peccatum nullum
unquam fecerit.”
|
|
Unde si ille ipsius liber est, profecto ex ipsa
responsione emendandus est. Nolo enim eum dicere modo fuisse
mentitum, ne forte quod in libro illo scripserit, se dicat oblitum:
proinde caetera videamus. Ea quippe consequuntur in ecclesiasticis
gestis, quibus, adjuvante Domino, possumus ostendere, etiam
Pelagio, sicut nonnullis videtur, in illa examinatione purgato, et
certe apud judices duntaxat homines absoluto, hanc talem haeresim,
quam et ulterius progredi et in pejus proficere nolimus, sine dubio
esse damnatam.
|
|