|
23. Haec enim sequuntur objecta Pelagio, quae in doctrina
Coelestii discipuli ejus referuntur inventa.
|
“Adam mortalem factum,
qui sive peccaret, sive non peccaret, moriturus esset. Quoniam
peccatum Adae ipsum solum laeserit, et non genus humanum. Quoniam
Lex sic mittit ad regnum, quemadmodum Evangelium. Quoniam ante
adventum Christi fuerunt homines sine peccato. Quoniam infantes nuper
nati in illo statu sunt, in quo Adam fuit ante praevaricationem.
Quoniam neque per mortem vel praevaricationem Adae omne genus hominum
moriatur, neque per resurrectionem Christi omne genus hominum
resurgat.”
|
|
Haec ita objecta sunt, ut etiam apud Carthaginem a
Sanctitate tua et ab aliis tecum episcopis dicerentur audita atque
damnata. Ubi quidem, ut recolis, ipse non fui, sed postea cum
venissem Carthaginem, eadem gesta recensui, ex quibus aliqua memini:
sed nescio utrum eis haec omnia teneantur. Quid autem interest, utrum
aliqua inibi non sint forte commemorata, et ideo nec damnata, cum
constet esse damnanda? Deinde objecta sunt et alia quaedam capitula,
commemoratione mei nominis interposita, quae mihi de Sicilia missa
fuerant, cum ibi fratres catholici hujusmodi quaestionibus
turbarentur, quibus per librum ad Hilarium scriptum, qui ea mihi in
epistola sua consulens miserat, satis sufficienter, ut mihi videtur,
respondi (Epistola 157, ad Hilarium scripta). Ista sunt
autem:
|
“Posse hominem sine peccato, si velit, esse. Infantes,
etsi non baptizentur, habere vitam aeternam. Divites baptizatos,
nisi omnibus abrenuntient, si quid boni visi fuerint facere, non
reputari illis, neque regnum Dei posse eos habere.”
|
|
24. Ad haec sibi objecta, sicut gesta testantur. Pelagius ita
respondit:
|
“De posse quidem hominem sine peccato esse, dictum
est,”
|
|
inquit,
|
“superius: de eo autem quod fuerint ante adventum
Domini homines sine peccato, dicimus et nos quoniam ante adventum
Christi vixerunt quidam sancte et juste, secundum Scripturarum
sanctarum traditionem. Reliqua vero et secundum ipsorum testimonium a
me dicta non sunt, pro quibus ego satisfacere non debeo: sed tamen ad
satisfactionem sanctae Synodi, anathematizo illos qui sic tenent, aut
aliquando tenuerunt.”
|
|
Post hanc ejus responsionem Synodus dixit:
|
“Ad haec praedicta capitula sufficienter et recte satisfecit praesens
Pelagius, anathematizans ea quae non erant ejus.”
|
|
Videmus igitur et
tenemus, non solum a Pelagio, verum etiam a sanctis episcopis qui
illi judicio praesidebant, mala perniciosissima hujusmodi haeresis esse
damnata:
quod ut plenius exponeretur
quomodo dictum sit, additum est,
|
“qui sive peccaret, sive non
peccaret, moriturus esset. Quod peccatum ejus ipsum solum laeserit,
et non genus humanum. Quod Lex sic mittat ad regnum, quemadmodum et
Evangelium. Quod infantes nuper nati in illo statu sint, in quo
Adam fuit ante praevaricationem. Quod neque per mortem vel
praevaricationem Adae omne genus hominum moriatur, neque per
resurrectionem Christi omne genus hominum resurgat. Quod infantes,
etsi non baptizentur, habeant vitam aeternam. Quod divites
baptizati, nisi omnibus abrenuntient, si quid boni visi fuerint
facere, non illis reputetur, neque regnum Dei possint habere.”
|
|
Haec certe omnia judicio illo ecclesiastico anathematizante Pelagio,
et episcopis interloquentibus, constat esse damnata.
25. His autem quaestionibus, et istarum sententiarum
contentiosissimis assertionibus jam usquequaque ferventibus, multorum
fratrum perturbabatur infirmitas. Unde coacti sumus sollicitudine
charitatis, quam erga Ecclesiam Christi per gratiam Christi nos
habere convenit, etiam ad beatae memoriae Marcellinum, qui eos
quotidie disputatores molestissimos patiebatur, et me per litteras
consulebat, de quibusdam istarum quaestionibus scribere, et maxime de
Baptismo parvulorum: de quo etiam postea, te jubente, in basilica
Majorum , gestans quoque in manibus epistolam gloriosissimi martyris
Cypriani, et de hac re verba ejus recitans atque pertractans, ut
error iste nefarius de quorumdam cordibus auferretur, quibus persuasa
fuerant quae in his gestis videmus damnata, adjutus orationibus tuis,
quantum potui, laboravi. Haec sunt, quae nonnullis fratribus,
quidam talia sentientes, ita persuadere conabantur, ut de orientalibus
comminarentur Ecclesiis, quod nisi haec tenerent, earum possent
judicio condemnari. Ecce quatuordecim antistites orientalis Ecclesiae
, in ea terra cui Dominus praesentiam suae carnis exhibuit, Pelagium
non absolverent, nisi ea tanquam fidei catholicae adversa damnaret.
Unde, si propterea est iste absolutus, quod anathematizaverit talia;
procul dubio illa damnata sunt: quod multo cumulatius atque clarius in
consequentibus apparebit.
26. Unde nunc duo illa videamus, quae noluit anathematizare
Pelagius, qui etiam sua esse cognovit; sed ut illud, quod in eis
offendebat, auferret, quomodo ea sentiret exposuit.
inquit,
|
“hominem sine peccato esse, dictum est
superius.”
|
|
Dictum sane, et nos meminimus: sed ideo mitigatum, et a
judicibus approbatum, quod addita est Dei gratia, quae in illis
capitulis tacebatur. De hoc autem altero quemadmodum responderit,
diligentius intuendum est.
inquit,
|
“quod fuerint
ante adventum Domini homines sine peccato, dicimus et nos quoniam ante
adventum Christi vixerunt quidam sancte et juste, secundum sanctarum
Scripturarum traditionem.”
|
|
Non est ausus dicere, Dicimus et nos
quoniam ante adventum Christi fuerunt homines sine peccato; cum hoc
illi de Coelestii dictis fuisset objectum; sensit enim quam esset
periculosum et molestum: sed ait,
|
“Dicimus et nos quoniam ante
adventum Christi vixerunt quidam sancte et juste.”
|
|
Quis hoc
negaverit? Sed aliud est hoc, et aliud fuisse sine peccato: quia et
illi sancte justeque vivebant, qui veraciter tamen dicebant, Si
dixerimus quia peccatum non habemus, ipsi nos seducimus, et veritas in
nobis non est (I Joan. I, 8). Et hodie multi juste sancteque
vivunt. nec tamen in oratione mentiuntur, cum dicunt, Dimitte nobis
debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris (Matth.
VI, 12). Hoc ergo judicibus placuit, quemadmodum se dicere
asseveravit Pelagius; non quemadmodum objiciebatur dixisse
Coelestius. Nunc ea quae restant pertractemus, ut possumus.
|
|