|
27. Objectum est Pelagio, quod diceret,
|
“Ecclesiam hic esse
sine macula et ruga.”
|
|
Unde etiam Donatistae diuturnum nobiscum
habuerunt in nostra Collatione conflictum; sed illos de permixtione
malorum hominum tanquam paleae cum frumentis, propter areae
similitudinem potius urgebamus: qua similitudine etiam istis respondere
possumus, nisi Ecclesiam in solis bonis vellent fortasse intelligi,
quos nullum omnino asserunt habere peccatum, ut possit Ecclesia hic
esse sine macula et ruga. Quod si ita est, eadem repeto quae paulo
ante memoravi: Quomodo sunt membra Ecclesiae, de quibus verax clamat
humilitas, Si dixerimus quia peccatum non habemus, ipsi nos
seducimus, et veritas in nobis non est; vel quomodo id quod eam
Dominus docuit, orabit Ecclesia, Dimitte nobis debita nostra: si
in hoc saeculo est Ecclesia sine macula et ruga? Postremo ipsi de se
ipsis interrogandi sunt, utrum necne fateantur aliqua se habere
peccata. Quod si negabunt, dicendum est eis, quod se ipsos
decipiant, et veritas in eis non sit. Si autem peccatum se habere
fatebuntur, quid aliud quam de ruga sua vel macula fatebuntur? Non
sunt ergo isti Ecclesiae membra; quia illa est sine macula et ruga,
hi autem cum macula et ruga.
28. Sed ad hoc objectum vigilanti circumspectione respondit, quam
sine dubio catholici judices approbaverunt.
inquit,
|
“a nobis, sed ita, quoniam lavacro ab omni macula et ruga purgatur
Ecclesia, quam velit ita Dominus permanere.”
|
|
Ad quod Synodus
dixit:
Quis enim nostrum negat, omnium in
Baptismo peccata dimitti, et omnes fideles sine macula et ruga de
lavacro regenerationis ascendere? Aut cui christiano catholico non
placet, quod et Domino placet, idque futurum est, ut Ecclesia
permaneat sine macula et ruga? Quandoquidem id nunc agitur Dei
misericordia et veritate, ut ad illam perfectionem, ubi sine macula et
ruga in aeternum mansura est, sancta Ecclesia perducatur. Sed inter
lavacrum, ubi omnes praeteritae maculae rugaeque tolluntur, et
regnum, ubi sine macula et ruga perpetuo manebit Ecclesia, tempus hoc
medium est orationis, ubi necesse est dicat, Dimitte nobis debita
nostra. Propter hoc objectum est eos dicere,
|
“hic esse Ecclesiam
sine macula et ruga,”
|
|
utrum per hanc sententiam auderent prohibere
orationem, qua diebus et noctibus veniam peccatorum jam baptizata sibi
poscit Ecclesia. De quo medio tempore inter remissionem peccatorum
quae fit in lavacro, et permansionem sine peccatis quae futura est in
regno, cum Pelagio nihil est actum, nihil ab episcopis pronuntiatum:
sed tantum hoc quod breviter significandum putavit, non se ita
dixisse, ut videbatur objectum. Cum enim hoc ait,
|
“Dictum est a
nobis, sed ita;”
|
|
quid voluit videri, nisi non ita, quemadmodum
dixisse, ab his qui objecerant, credebatur? Quid tamen secuti sint
judices, ut dicerent sibi hoc placere, id est, Baptismum quo
abluitur a peccatis, et regnum ubi permanebit sine peccatis sancta,
quae nunc mundatur, Ecclesia, satis, quantum existimo, apparet.
|
|