CAPUT XIII.

29. Deinde objecta sunt de libro Coelestii, quid in unoquoque capitulo contineat, magis secundum sensum, quam secundum verba: quae quidem ille latius exsequitur; sed tunc subjicere omnia, qui libellum adversus Pelagium dederunt, se non potuisse dixerunt. Ergo in primo capitulo libri Coelestii hoc scriptum esse posuerunt:

“Quoniam plus facimus, quam in Lege et Evangelio jussum est.”

Ad quod Pelagius respondit:

“Hoc quasi nostrum posuerunt: dictum est vero a nobis secundum Apostolum de virginitate, de qua Paulus dicit, Praeceptum Domini non habeo.”

Synodus dixit:

“Hoc et Ecclesia recipit.”

Legi ego, quo sensu id Coelestius in libro suo posuerit: si tamen eum suum esse non negat. Dixit enim hoc, quo videlicet persuaderet, tantam nos habere per naturam liberi arbitrii non peccandi possibilitatem, ut plus etiam quam praeceptum est faciamus; quoniam perpetua servatur a plerisque virginitas, quae praecepta non est, cum ad non peccandum praecepta implere sufficiat. Quod autem a Pelagio responsum est, ut approbarent judices, non sic acceperunt, tanquam omnia Legis et Evangelii praecepta custodiant, qui virginitatem, quae praecepta non est, insuper servant; sed ad hoc tantum, quod plus est virginitas quae non est praecepta, quam conjugalis pudicitia quae praecepta est, et custodire istam, quam illam, utique plus est: cum tamen neutrum eorum habeatur sine gratia Dei; quandoquidem Apostolus de hac re loquens ait, Volo autem omnes homines esse sicut me ipsum: sed unusquisque proprium donum habet a Deo: alius sic, alius autem sic (I Cor. VII, 25, 7). Et ipsi Domino cum dixissent discipuli, Si haec hominis est causa cum uxore, non expedit nubere, vel, quod latine melius dicitur, non expedit ducere: Non, inquit, omnes capiunt verbum hoc, sed quibus datum est (Matth. XIX, 10, 11). Hoc ergo episcopi Ecclesiam recipere pronuntiarunt, quod plus sit virginitas perseverans, quae praecepta non est, quam nuptiarum castitas, quae praecepta est. Quo autem sensu illud Pelagius, sive Coelestius dixerit, judices nescierunt.