|
30. Hinc jam objiciuntur Pelagio alia Coelestii capitula
capitalia, et sine dubitatione damnanda, quae nisi anathematizasset,
cum his sine dubio damnaretur. In tertio capitulo scripsisse
Coelestium, Gratiam Dei et adjutorium non ad singulos actus dari,
sed in libero arbritrio esse, vel in lege ac doctrina. Et iterum,
Dei gratiam secundum merita nostra dari, quia si peccatoribus illam
det, videtur esse iniquus: et his verbis intulisse, Propterea et
ipsa gratia in mea voluntate posita est, sive dignus fuerim, sive
indignus. Si enim per gratiam omnia facimus; quando vincimur a
peccato, non nos vincimur, sed Dei gratia, quae voluit nos adjuvare
omni modo, et non potuit. Et iterum ait: Si gratia Dei est,
quando vincimus peccata; ergo ipse est in culpa, quando a peccato
vincimur, quia omnino custodire nos aut non potuit, aut noluit. Ad
ista Pelagius respondit: Haec utrum Coelestii sint, ipsi viderint
qui dicunt ea Coelestii esse; ego vero nunquam sic tenui, sed
anathematizo qui sic tenet. Synodus dixit: Recipit te sancta
Synodus, ita verba reproba condemnantem. De his certe omnibus, et
Pelagii eadem anathematizantis manifesta responsio est, et episcoporum
ista damnantium absolutissima judicatio. Utrum ea Pelagius, an
Coelestius, an uterque, an neuter illorum, an alii sive cum ipsis,
sive sub nomine illorum senserint, sive adhuc sentiant, sit dubium vel
occultum: satis tamen hoc judicio declaratum est, esse damnata, et
Pelagium simul fuisse damnandum, nisi haec etiam ipse damnaret. Nunc
certe post hoc judicium, quando contra hujusmodi sententias
disputamus, adversus damnatam haeresim disputamus.
31. Dicam etiam aliquid laetius . Superius metuebam (Supra, n.
20), cum diceret Pelagius, adjuvante gratia Dei posse esse
hominem sine peccato, ne forte eamdem gratiam possibilitatem diceret
esse naturae a Deo conditae cum libero arbitrio, sicut in libro illo
est, quem tanquam ejus accepi , cui respondi, et eo modo nescientes
judices falleret: nunc vero cum anathematizat eos qui gratiam Dei et
adjutorium non ad singulos actus dicunt dari, sed in libero arbitrio
esse, vel in lege atque doctrina; satis evidenter apparet, eam illum
dicere gratiam, quae in Christi Ecclesia praedicatur, quae
subministratione sancti Spiritus datur, ut ad nostros actus singulos
adjuvemur: unde et oramus semper adjutorium opportunum, ne inferamur
in tentationem. Nec illud jam metuo, ne forte ubi dixit, Non posse
esse sine peccato, nisi qui scientiam legis habuerit, atque id ita
exposuit, ut ad non peccandum in legis scientiam poneret adjutorium
(Supra, n. 2), eamdem legis scientiam Dei gratiam velit
intelligi. Ecce anathematizat qui hoc sentiunt: ecce nec naturam
liberi arbitrii, nec legem atque doctrinam vult intelligi gratiam, qua
per actus singulos adjuvamur. Quid ergo restat, nisi ut eam
intelligat quam dicit Apostolus, subministratione Spiritus sancti
dari (Philipp. I, 19)? de qua dicit Dominus, Nolite cogitare
quomodo aut quid loquamini; dabitur enim vobis in illa hora quid
loquamini: non enim vos estis qui loquimini, sed Spiritus Patris
vestri qui loquitur in vobis (Matth. X, 19, 20). Nec illud
metuendum est, ne forte ubi ait, Omnes voluntate propria regi; idque
exposuit, ideo se dixisse, propter liberum arbitrium, cui Deus
adjutor est eligenti bona (Supra. n. 5), etiam hic per naturam
liberi arbitrii et per doctrinam legis adjutorem dixerit. Cum enim
recte anathematizaverit eos qui dicunt gratiam Dei et adjutorium non ad
singulos actus dari, sed in libero arbitrio esse, vel in lege ac
doctrina: profecto Dei gratia vel adjutorium ad singulos actus datur,
excepto libero arbitrio, vel lege atque doctrina: ac per hoc per
singulos actus a Deo regimur, quando recte agimus; nec frustra
orantes dicimus, Itinera mea dirige secundum verbum tuum, ne
dominetur mihi omnis iniquitas (Psal. CXVIII, 133).
32. Sed quod ista sequitur, me rursum sollicitat. Cum enim de
quinto capitulo libri Coelestii huic fuisset objectum, quod
|
“affirment unumquemque hominem omnes virtutes posse habere et gratias,
et auferant diversitatem gratiarum, quam Apostolus docet:”
|
|
Pelagius
respondit,
|
“Dictum est a nobis, sed maligne et imperite
reprehenderunt. Non enim auferimus gratiarum diversitatem: sed
dicimus donare Deum ei qui fuerit dignus accipere, omnes gratias,
sicut Paulo apostolo donavit.”
|
|
Ad hoc Synodus dixit:
|
“Consequenter et ecclesiastico sensu et ipse sensisti de deno
gratiarum, quae in sancto Apostolo continentur.”
|
|
Hic dicet
aliquis: Quid ergo sollicitat? An tu negabis omnes virtutes et
gratias fuisse in Apostolo? Ego vero, si illae accipiantur omnes,
quas uno quodam ipse Apostolus commemoravit loco, quas et episcopos
intellexisse arbitror, ut hoc approbarent, et pronuntiarent
|
“sensu
ecclesiastico dictum,”
|
|
non eas dubito habuisse apostolum Paulum.
Ait enim: Et quosdam quidem posuit Deus in Ecclesia, primo
apostolos, secundo prophetas, tertio doctores, deinde virtutes,
deinde donationes sanitatum, adjutoria, gubernationes, genera
linguarum (I Cor. XII, 28). Quid ergo? dicemus quod haec
omnia non habuerit apostolus Paulus? Quis hoc audeat dicere? Nam eo
ipso quod apostolus erat, habebat utique apostolatum. Sed habebat et
prophetiam. An non prophetia ejus est? Spiritus enim manifeste
dicit, quia in novissimis temporibus recedent quidam a fide,
intendentes spiritibus seductoribus, doctrinis daemoniorum (I Tim.
IV, 1). Ipse erat et doctor Gentium in fide et veritate (Id.
II, 7): et operabatur virtutes et sanitates; nam mordentem
viperam manu excussit illaesa (Act. XXVIII, 5), et
paralyticus ad verbum ejus restituta continuo salute surrexit (Id.
XIV, 9). Adjutoria quae dicat, obscurum est; quoniam vis hujus
verbi late patet: quis tamen huic et istam gratiam defuisse dicat, per
cujus laborem salutem hominum sic constat adjutam? Quid vero ejus
gubernatione praeclarius, quando et per eum Dominus tunc tot
Ecclesias gubernavit, et per ejus Epistolas nunc gubernat? Jam
genera linguarum, quae illi deesse potuerunt, cum ipse dicat,
Gratias Deo, quod omnium vestrum lingua loquor (I Cor. XIV,
18)? Quia ergo istorum omnium nihil apostolo Paulo defuisse
credendum est, propterea responsionem Pelagii,
|
“omnes gratias ei
donatas esse”
|
|
dicentis, judices approbaverunt. Sed sunt et aliae
gratiae, quae hic commemoratae non sunt. Neque enim, quamvis esset
apostolus Paulus multum excellens membrum corporis Christi, nullas
plures et ampliores gratias accepit ipsum totius corporis caput, sive
in carne, sive in anima hominis, quam creaturam suam Verbum Dei in
unitatem personae suae, ut nostrum caput esset, et corpus ejus
essemus, assumpsit. Et revera si esse possent in singulis omnia,
frustra de membris corporis nostri ad hanc rem data similitudo
videretur. Sunt enim quaedam communia omnibus membris, sicut
sanitas, sicut vita: sunt autem alia etiam singulis propria, unde nec
auris sentit colores, nec oculus voces; propter quod dicitur, Si
totum corpus oculus, ubi auditus? Si totum auditus, ubi adoratus
(I Cor. XII, 17)? Quod quidem non ita dicitur, tanquam
impossibile Deo sit, et auribus praestare sensum videndi, et oculis
audiendi. Quid tamen faciat in Christi corpore quod est Ecclesia,
et quam diversitatem Ecclesiarum velut per membra diversa ut essent
dona etiam singulis propria, significaverit Apostolus, certum est .
Quapropter, et qua causa hi qui illud objecerunt, auferri noluerint
distantiam gratiarum, et qua causa episcopi propter Paulum apostolum,
in quo dona omnia, quae loco uno commemoravit, agnoscimus, id quod
respondit Pelagius potuerint approbare, jam clarum est.
33. Quid est ergo, unde me de hoc capitulo sollicitum factum esse
praedixi? Hoc videlicet, quod ait Pelagius,
|
“Donare Deum ei,
qui fuerit dignus accipere, omnes gratias, sicut Paulo apostolo
donavit.”
|
|
Nihil essem de hac ejus responsione sollicitus, nisi quod
attinet ad hanc causam, cujus maxime cura gerenda est, ne scilicet
gratia Dei, nobis tacentibus et tantum malum dissimulantibus,
oppugnetur. Cum ergo non ait, Donare Deum cui voluerit; sed ait,
|
“Donare Deum ei, qui fuerit dignus accipere, omnes gratias;”
|
|
non
potui, cum legerem, non esse suspiciosus . Ipsum quippe gratiae
nomen et ejus nominis intellectus aufertur, si non gratis datur, sed
eam qui dignus est accipit. An forte quis dicet, Apostolo me facere
injuriam, quia eum gratia dignum fuisse non dico? Imo tunc facio et
illi injuriam, et mihi poenam, si quod ipse dicit, non credo. An
ille gratiam non ita definivit, ut eam sic, quod daretur gratis,
appellatam ostenderet? Nempe ipse dixit: Si autem gratia, jam non
ex operibus; alioquin gratia jam non est gratia (Rom. XI, 6).
Unde item dixit: Ei autem qui operatur, merces non imputatur
secundum gratiam, sed secundum debitum (Id. IV, 4). Quisquis
ergo dignus est, debitum est ei; si autem debitum est, gratia non
est: gratia quippe donatur, debitum redditur. Gratia ergo donatur
indignis, ut reddatur debitum dignis: ipse autem facit ut habeant
quaecumque redditurus est dignis, qui ea quae non habebant donavit
indignis.
34. Hoc forte dicet: Ego non ex operibus, sed ex fide dixi
Apostolum dignum fuisse, cui tantae illae gratiae donarentur; non
enim opera, quae bona ante non habuit, sed tamen fides ejus hoc
meruit. Quid enim, putamus quod fides non operetur? Imo ipsa
veraciter operatur, quae per dilectionem operatur (Galat. V,
6). Quantumlibet autem opera infidelium praedicentur, ejusdem
apostoli sententiam veram novimus et invictam, Omne quod non est ex
fide, peccatum est (Rom. XIV, 23). Ideo vero saepe dicit,
non ex operibus, sed ex fide, nobis justitiam deputari, cum potius
fides per dilectionem operetur, ne quisquam existimet ad ipsam fidem
meritis operum perveniri, cum ipsa sit initium, unde bona opera
incipiunt; quoniam, ut dictum est, quod ex ipsa non est, peccatum
est. Hinc et Ecclesiae dicitur in Cantico canticorum, Venies, et
transies ab initio fidei (Cant. IV, 8, sec. LXX).
Quapropter quamvis bene operandi gratiam fides impetret: ipsam certe
fidem ut haberemus, nulla fide meruimus, sed in ea nobis danda, in
qua Dominum sequeremur, misericordia ejus praevenit nos (Psal.
LVIII, 11). An ipsam nobis nos dedimus, et ipsi nos ipsos
fideles fecimus? Prorsus etiam hic clamabo, Ipse fecit nos, et non
ipsi nos (Psal. XCIX, 3). Nihil vero aliud apostolica
doctrina commendat, ubi ait: Dico autem per gratiam Dei, quae data
est mihi, omnibus qui sunt in vobis, non plus sapere, quam oportet
sapere, sed sapere ad temperantiam, sicut unicuique Deus partitus est
mensuram fidei (Rom. XII, 3). Hinc est quippe et illud:
Quid enim habes quod non accepisti (I Cor. IV, 7)? Quando et
hoc accepimus, unde incipit quidquid in nostris actibus habemus boni.
35. Quid est ergo quod idem dicit apostolus, Bonum certamen
certavi, cursum consummavi, fidem servavi; de caetero superest mihi
corona justitiae, quam reddet mihi Dominus in illo die justus judex
(II Tim. IV, 7, 8); si haec non redduntur dignis, sed
donantur indignis? Hoc qui dicit, parum considerat coronam reddi non
potuisse digno, nisi gratia data esset indigno. Ait enim, Bonum
certamen certavi: sed idem ipse ait, Gratias Deo, qui dedit nobis
victoriam per Dominum nostrum Jesum Christum (I Cor. XV,
57). Ait, Cursum consummavi: sed ipse idem ait, Non volentis,
neque currentis, sed miserentis est Dei (Rom. IX, 16).
Ait, Fidem servavi: sed ipse idem ait, Scio enim cui credidi, et
certus sum quia potens est depositum meum servare in illum diem (II
Tim. I, 12), id est, commendatum meum: nam codices nonnulli
non habent, depositum; sed quod est planius, commendatum. Quid
autem commendamus Deo, nisi quae oramus ut servet, in quibus et ipsa
est fides nostra? Nam quid aliud apostolo Petro Dominus commendavit
orando, unde illi ait, Ego rogavi pro te, Petre, ne deficiat fides
tua (Luc. XXII, 32); nisi ut ejus Deus servaret fidem, ne
tentationi cedendo deficeret? Quocirca, o beate Paule , magne
gratiae praedicator, dicam, nec timeam (quis enim mihi minus
succensebit ista dicenti, quam tu, quiea dicenda dixisti et docenda
docuisti?) dicam, inquam, nec timeam: redditur quidem meritis tuis
corona sua, sed Dei dona sunt merita tua.
36. Redditur ergo debitum praemium Apostolo digno: sed ipsum
apostolatum indebitum gratia donavit indigno. An hoc me dixisse
poenitebit? Absit: ejus enim testimonio ab hac invidia defensabor,
nec me quisquam vocabit audacem, nisi qui fuerit ausus ipsum vocare
mendacem. Ipse clamat, ipse testatur, ipse ut in se Dei dona
commendet, nec in se ipso, sed in Domino glorietur (I Cor. I,
31), non solum nulla se habuisse dicit merita bona, ut apostolus
fieret; sed etiam mala merita sua dicit, ut Dei gratiam manifestet et
praedicet. Non sum, inquit, idoneus vocari apostolus: quod quid est
aliud, quam, Non sum dignus? nam hoc plerique latini codices
habent. Hoc est nempe quod quaerimus: nempe isto munere apostolatus
illae omnes gratiae continentur. Non enim decebat aut oportebat
apostolum non habere prophetiam, aut non esse doctorem, aut non
clarescere virtutibus donationibusque sanitatum, aut adjutoria non
praebere, aut Ecclesias non gubernare, aut linguarum generibus non
excellere. Omnia haec unum nomen apostolatus amplectitur. Ipsum
igitur consulamus; ipsum potius audiamus: dicamus ei, Sancte Paule
apostole, Pelagius monachus dignum te dicit fuisse, qui acciperes
omnes gratias apostolatus tui; tu ipse quid dicis? Non sum, inquit,
dignus vocari apostolus? Itane, ut deferam honorem Paulo, Pelagio
magis de Paulo credere audebo, quam Paulo? Non faciam: me namque
potius onerabo, quam illum honorabo, si fecero. Audiamus etiam, cur
non sit dignus vocari apostolus: Quia persecutus sum, inquit,
Ecclesiam Dei. Si sensum sequeremur, quis non istum a Christo
damnandum censeret potius quam vocandum? Quis ita diligat
praedicatorem, ut non detestetur persecutorem? Optime ergo ipse atque
veraciter, Non sum, inquit, dignus vocari apostolus, quia
persecutus sum Ecclesiam Dei. Faciens igitur tantum mali, unde
meruisti tantum boni? Audiant respondentem omnes gentes: Sed gratia
Dei sum id quod sum. Numquid aliter est gratia commendata, nisi quia
est indigno data? Et gratia ejus, inquit, in me vacua non fuit.
Hoc et aliis praecipit, ut etiam arbitrium voluntatis ostendat, ubi
ait, Praecipientes autem et rogamus, ne in vacuum gratiam Dei
suscipiatis (II Cor. VI, 1). Unde autem probat quod gratia
ejus in eo vacua non fuit, nisi ex eo quod sequitur, Sed plus omnibus
illis laboravi? Proinde non laboravit ut gratiam acciperet, sed
accepit ut laboraret: atque ita, unde ad accipienda debita praemia
fieret dignus, gratiam gratis accepit indignus. Nec ipsum sane
laborem sibi ausus est arrogare; Cum enim dixisset, Plus omnibus
illis laboravi: continuo subjecit, Non ego, sed gratia Dei mecum
(I Cor. XV, 9, 10). O magnum gratiae praeceptorem,
confessorem, praedicatorem! Quid est hoc, Plus laboravi, non ego?
Ub sese extulit aliquantum voluntas, ibi continuo vigilavi pietas, et
tremuit humilitas, quia se agnovit infirmitas
37. Merito, quod gesta indicant, etiam hoc usus est testimonio
sanctus Joannes Jerosolymitanae antistes Ecclesiae, sicut
interrogatus quae apud illum ante judicium gesta fuerint , coepiscopis
nostris, qui simul in illo judicio praesidebant, ipse narravit. Ait
enim, tunc quibusdam susurrantibus, et dicentibus, quod
diceret Pelagius
id est, quod
superius dixerat,
|
“esse posse hominem sine peccato: Culpans ,”
|
|
inquit,
|
“super hoc etiam intuli, quia et apostolus Paulus multum
laborans, sed non secundum suam virtutem, sed secundum gratiam Dei,
dixit: Amplius omnibus illis laboravi; non ego autem, sed gratia
Dei mecum; et iterum, Non est volentis, neque currentis, sed
miserentis Dei (Rom. IX, 16); et illud, Nisi Dominus
aedificaverit domum, in vanum laboraverunt qui aedificant eam (Psal.
CXXVI, 1); et alia multa similia diximus, inquit, de
Scripturis sanctis. Illis autem non suscipientibus quae dicebantur a
nobis de sanctis Scripturis, sed adhuc susurrantibus, dixit
Pelagius, Et ego sic credo: anathema sit qui dicit absque adjutorio
Dei posse hominem ad profectum omnium venire virtutum.”
|
|
|
|