|
39. Sunt enim quaedam expositiones Epistolae Pauli, quae
scribitur ad Romanos, quae ipsius Pelagii esse dicuntur, ubi hoc
quod scriptum est, Non volentis, neque currentis, sed miserentis est
Dei:
asserit
|
“dictum; sed cum voce
interrogantis et redarguentis usum fuisse, cum hoc diceret, tanquam
hoc dici utique non deberet.”
|
|
Non ergo, cum episcopus Joannes plane
istam sententiam esse Apostoli agnovit, eamque ideo commemoravit, ne
Pelagius sine Dei gratia non peccare quemquam putaret, et dixit
respondisse Pelagium,
neque cum hoc praesens
audiret, respondit, Non sic credo. Oportet ut illam expositionem
perversam, ubi hoc non sensisse Apostolum, sed potius redarguisse
intelligi voluit, aut suam neget, aut corrigere atque emendare non
dubitet. Nam quidquid dixit episcopus Joannes de absentibus fratribus
nostris, sive coepiscopis Herote ac Lazaro, sive de presbytero
Orosio, sive de aliis quorum ibi non sunt nomina expressa , credo
quod intelligat ad eorum praejudicium non valere. Si enim praesentes
essent, possent eum fortasse, absit ut dicam, convincere de
mendacio, sed forte commemorare, quid forte fuisset oblitus, aut in
quo eum fefellerit latinus interpres, etsi non studio mentiendi, certe
alienae linguae minus intellectae nonnulla difficultate: praesertim
quia non in gestis agebatur , quae, improbi ne mentiantur, boni autem
ne aliquid obliviscantur, utiliter instituta sunt. Si quis autem
memoratis fratribus nostris ex hoc aliquid quaestionis intulerit,
eosque ad judicium episcopale vocaverit , sibi ut poterunt, aderunt:
nobis hic laborare quid opus est; quando ne ipsi quidem judices, post
coepiscopi nostri narrationem, aliquid inde pronuntiare voluerunt?
|
|