|
40. Cum ergo Pelagius praesens, ad illa testimonia Scripturarum
dixisse se ita credere tacitus agnoverit, quomodo illud Apostoli
testimonium paulo superius recolens, et inveniens eum dixisse, Non
sum dignus vocari apostolus, quia persecatus sum Ecclesiam Dei, sed
gratia Dei sum id quod sum; non vidit, non se dicere debuisse, cum
ageretur de abundantia gratiarum, quas idem accepit apostolus,
|
“dignum fuisse qui acciperet;”
|
|
cum ipse se non solum dixerit, sed et
aliam causam reddens, probarit indignum, et eo ipso gratiam vere
gratiam commendaverit? Sed si forte illud jamdudum a sancto Joanne
narratum, cogitare vel meminisse non potuit; recentissimam suam
responsionem respiceret, et quae paulo ante de Coelestio sibi objecta
anathematizaverit adverteret. Nempe etiam inter illa est, quod
objectum est dixisse Coelestium,
|
“Dei gratiam secundum merita nostra
dari.”
|
|
Si ergo veraciter hoc Pelagius anathematizavit, quid est
quod dicit, gratias omnes Apostolo secundum meritum datas? An aliud
est dignum esse accipere; aliud, secundum meritum accipere? et potest
aliqua subtilitate disputationis ostendere, dignum esse aliquem, sed
non mereri? Verum tamen Coelestius, vel quis alius, cujus omnes
superiores anathematizavit sententias, nec de hoc verbo eum nebulas
obtendere atque in eis latere permittit. Urget enim et dicit:
|
“Et
ipsa gratia in mea voluntate posita est, sive dignus fuerim, sive
indignus.”
|
|
Si ergo recte hoc a Pelagio veraciterque damnatum est,
ubi dicitur,
|
“Dei gratiam secundum merita et dignis dari:”
|
|
quo
corde cogitavit, quove ore protulit quod ait,
|
“Dicimus donare Deum
ei, qui fuerit dignus accipere, omnes gratias?”
|
|
Quis non ista si
diligenter adverterit, fiat de illius responsione vel defensione
sollicitus?
41. Cur ergo, ait aliquis, hoc judices approbaverunt? Fateor,
ideo jam ipse ambigo: sed nimirum, aut breve dictum eorum audientiam
et intentionem facile subterfugit, aut aliquo modo id recte posse
accipi existimantes, cujus de hac re confessiones liquidas sibi habere
videbantur, pene de uno verbo, nihil ei controversiae movendum
putarunt. Quod et nobis forsitan contigisset, si cum eis in illo
judicio sedissemus. Si enim pro eo quod positum est Dignus, positum
esset Praedestinatus, vel aliquid hujusmodi, nihil certe scrupuli
tangeret atque augeret animum: et tamen si dicatur, eum qui per
electionem gratiae justificatur, nullis quidem praecedentibus meritis
bonis, sed destinatione dignum vocari, sicut electus vocatur, utrum
vel certe, vel minima offensione intelligentiae dici possit, difficile
judicatur. Nam quantum ad me attinet, ab hoc verbo facile transirem,
nisi me liber ille, cui respondi, ubi omnino nullam dicit Dei
gratiam, nisi naturam nostram cum libero arbitrio, gratiam creaturam
, de ipsius Pelagii sensu sollicitum redderet, ne forte hoc verbum
non de negligentia locutionis, sed de diligentia dogmatis curarit
inserere. Jam ea quae restant novissima, ita judices commoverunt, ut
ante responsionem Pelagii damnanda censerent.
|
|