|
42. Nam in sexto capitulo Coelestii libri positum objectum est,
|
“Filios Dei non posse vocari, nisi omni modo absque peccato fuerint
effecti.”
|
|
Unde secundum ipsum dictum est, neque apostolum Paulum
esse filium Dei, qui dixit, Non quod jam acceperim, aut quod jam
perfectus sim (Philipp. III, 12). In septimo capitulo,
|
“Oblivionem et ignorantiam non subjacere peccato, quoniam non
secundum voluntatem eveniunt, sed secundum necessitatem.”
|
|
Cum David
dicat, Delicta juventutis meae ne memineris et ignorantiae meae
(Psal. XXIV, 7): et cum in lege sacrificia pro ignorantia
sicut pro peccato offerantur (Levit. IV). In decimo capitulo,
|
“Non esse liberum arbitrium, si Dei indigeat auxilio, quoniam in
propria voluntate habet unusquisque aut facere aliquid, aut non
facere.”
|
|
In duodecimo capitulo,
|
“Victoriam nostram non ex Dei
esse adjutorio, sed ex libero arbitrio:”
|
|
quod inferre dictus est his
verbis,
|
“Nostra est victoria, quoniam propria voluntate arma
suscepimus; sicut e contrario nostrum est quando vincimur, quoniam
armari propria voluntate contempsimus.”
|
|
Et de apostolo Petro posuit
testimonium,
|
“divinae nos esse consortes naturae”
|
|
(II Petr. I,
4). Et syllogismum facere dicitur:
|
“Quoniam si anima non potest
esse sine peccato, ergo et Deus subjacet peccato, cujus pars, hoc
est anima, peccato obnoxia est.”
|
|
In tertio decimo capitulo dicit,
|
“Quoniam poenitentibus venia non datur secundum gratiam et
misericordiam Dei, sed secundum merita et laborem eorum, qui per
poenitentiam digni fuerint misericordia.”
|
|
|
|