|
43. His recitatis Synodus dixit:
|
“Quid ad haec quae lecta sunt
capitula dicit praesens Pelagius monachus? Hoc enim reprobat sancta
Synodus, et sancta Dei catholica Ecclesia.”
|
|
Pelagius respondit:
|
“Iterum dico quia haec et secundum ipsorum testimonium non sunt mea;
pro quibus, ut dixi, satisfactionem non debeo: quae vero mea esse
confessus sum, haec recta esse affirmo: quae autem dixi non esse mea,
secundum judicium sanctae Ecclesiae reprobo, anathema dicens omni
contravenienti et contradicenti sanctae catholicae Ecclesiae
doctrinis. Ego enim in unius substantiae Trinitatem credo, et omnia
secundum doctrinam sanctae catholicae Ecclesiae: si quis vero aliena
ab hac sapit, anathema sit.”
|
|
|
|