CAPUT XXI.

45. Si ista sint gesta , quibus amici Pelagii gaudent eum esse purgatum: nos, quoniam erga se nostram quoque amicitiam, prolatis etiam familiaribus epistolis nostris, atque in hoc judicio recitatis, quas insertas continent gesta, satis probare curavit, salutem quidem ejus in Christo cupimus et optamus; de ista vero ejus purgatione, quae magis creditur, quam liquido demonstratur, gaudere temere non debemus. Neque hoc dicens, judicum arguo vel negligentiam, vel conniventiam, vel, quod ab eis longe abhorrere certissimum est, impiorum dogmatum conscientiam: sed eorum judicio pro merito approbato atque laudato, Pelagius tamen apud eos quibus amplius certiusque notus est , non mihi videtur esse purgatus. Illi enim tanquam de ignoto judicantes, his praesertim absentibus qui contra eum libellum dederant, hominem quidem diligentius examinare minime potuerunt: haeresim tamen ipsam, si eorum sequantur judicium qui pro ejus perversitate certabant, penitus peremerunt. Illi autem qui bene sciunt quae Pelagius docere consuevit, sive qui ejus disputationibus restiterunt, sive qui ex ipso errore se liberatos esse gratulantur, quomodo possunt eum non habere suspectum, quando ejus non simplicem confessionem praeterita errata damnantem, sed talem confessionem legunt, quasi nunquam aliter senserit, quam isto judicio in ejus est responsionibus approbatum?