|
46. Nam, ut de me ipso potissimum dicam, prius absentis et Romae
constituti Pelagii nomen cum magna ejus laude cognovi: postea coepit
ad nos fama perferre, quod adversus Dei gratiam disputaret; quod
licet dolerem, et ab eis mihi diceretur quibus crederem, ab ipso tamen
tale aliquid, vel in ejus aliquo libro nosse cupiebam, ut si inciperem
redarguere, negare non posset. Postea vero quam in Africam venit,
me absente, nostro, id est, Hipponensi littore exceptus est, ubi
omnino, sicut comperi a nostris, nihil ab illo hujusmodi auditum est:
quia et citius quam putabatur, inde profectus est. Postmodum ejus
faciem Carthagine, quantum recolo, semel vel iterum vidi, quando
cura Collationis , quam cum haereticis Donatistis habituri eramus,
occupatissimus fui: ille vero etiam ad transmarina properavit.
Interea per ora eorum qui ejus discipuli ferebantur, dogmata ista
fervebant: ita ut Coelestius ad ecclesiasticum judicium perveniret,
et reportaret dignam sua perversitate sententiam. Salubrius sane
adversus eos agi putabamus, si hominum nominibus tacitis, ipsi
refutarentur et redarguerentur errores, atque ita metu potius
ecclesiastici judicii corrigerentur homines, quam ipso judicio
punirentur. Nec libris igitur adversus mala illa disserere, nec
popularibus tractatibus cessabamus.
|
|